{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter Buda Hadrianopolim 85-88","citation":"Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim 85-88","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/85.md","author":{"name":"Antun Vrančić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic"},"work":{"title":"Iter Buda Hadrianopolim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"Nona die Augusti, praeterito et viso tantum sub sinistris montibus, praeter quos Nessus labebatur, oppido Pyrotto, arceque ejusdem nominis vetusta et destituta, quae cujus fuerit antiquitus, incolae dicere nesciverunt, ad pagum Czarew Brod nuncupatum venimus. De quo dicendum nihil est. Decima post, relicto pago Czarew Brod, simili difficultate viae usi sumus, qua in saltu, nisi quod ascensum non habuimus. Paucis enim inde evecti passibus, in angustias duorum montium, quae quasi claustra saltui jam desinenti subjecta sunt, devenimus. In quibus praeter horrorem inferae lapidum et aquarum a lateribus montium, et ubique nemorosam solitudinis ingratam speciem nihil cernentes, hisque ipsis angustiis VI. horarum dato itinere, tandem in patentes campos pervenimus, qui montibus, collibusque in lata spatia hinc inde per latera excurrentibus et multis quidem cincti, quamquam majori ex parte saxeis, calvis et nudis sylvis, agros nec gratos admodum praebent, nec frequentes incolarum pagos. Esto quod illic mortales solo pecore et satis vitam traducunt, hi tamen miserrime premuntur et expilantur a viatoribus Turcis. Unde longius etiam a via publica sedes habent. Quo factum est, ut illa die egregie jejunavimus, donec ad pagum Bellizam perducti sumus. Hinc vero die XI. Zophiam, ubi nonnisi hunc ipsum diem et insequentem noctem traduximus. Est autem Zophia campestris civitas sine muris, late et in longum patens, ac frequens aeque habitatoribus ac domorum copia, et Bulgarorum ingens emporium, multo mercatorum concursu celebrata, sita in plano sed paulo edito loco, sub monte Vitossa incolis nominato, ac in Orbelli montis fine habito, qua idem Orbellus ad V. mille passus ulterius progrediendo Haemo ac Ciabro flumini propinquat. Domus in ipsa nulla est insignia, nulla ferme lapidea. Omnes humiles et humo tenus tectae et ligneae. Et si quae sunt nobiliore structura, ex formato quidem latere factae sunt, sed incocto, et cuppis tantum coctilibus operatae. Templis dumtaxat ornata est turcicis, et eminentibus eorum columnis cocleis, quae in campanilium nostrorum morem evectae eminentius, praebent speciem urbibus non indecorem. Ex quibus sacerdotes eorum horas diei et orandi tempora clamoribus denunciant validissimis tam die quam nocte. Nec aliis in aedificiis molestiorem curam ponunt, quam templorum, balneorum, pontium et publicorum hospitiorum, quae Kervan Zarai vocant, quasi caravanarum palatia, contenti in reliquum ab coeli tantum injuriis tutos esse. Templa et balnea, et pontes diligenter et aeternitati ex quadrato lapide quadrata construunt, eaque rotundis et plumbatis cubis cooperiunt forma a Graecis et a Romanis accepta. Nec frontem templorum, hoc est, sanctuaria orienti sed meridiei opponunt, cocleas Africo, quae est plaga inter meridiem et occasum, easque ibidem XIII. numeravimus.","prev":{"citation":"Iter Buda Hadrianopolim 84","label":"Iter Buda Hadrianopolim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/84"},"next":{"citation":"Iter Buda Hadrianopolim 89-91","label":"89 to 91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/89"},"credit":{"text":"Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-iter.xml","quality":"ocr"}}