{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter Buda Hadrianopolim 89-91","citation":"Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim 89-91","ref":"89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/89.md","author":{"name":"Antun Vrančić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic"},"work":{"title":"Iter Buda Hadrianopolim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Urbem autem hanc vetustam esse, et Ulpianum olim fuisse vocatam, vel ex Ptolomaei positione judico, quam in Dardania ponit, cujus Dardaniae nulla jam existit memoria. At Zophiae apparent antiquitatis vestigia ex ruderum copia, quum etiam nummismata romana eruat, et moeniorum non paucas ostendit particulas. Est praeterea in ea aedes sacra graecae structurae, et praestanti magnitudine, quae nunc in usu nullo est, paucaque loqui de illa cogor, quod videre non vacavit. Caeterum hoc tantum incolae retulerunt. Graecum fuisse imperatorem, qui quum tutelare numen una cum uxore divam Sophiam habuisset, maritus Constantinopoli, uxor Ulpiani templa illi condidere, ab eoque tempore Ulpiani suppresso nomine Zophiae successit. Fluvium autem habet bipartito divisum propter molendina, quae intra urbem posita sunt, et ab ipsa urbe nomen obtinuit, magnus non est, nisi quum imbribus intumescit. Nos alterum ejus cursum in urbis limine, sicca rota pene, alterum parvo ponte pertransiimus, oriturque in jugis Vitossae montis et in Ciabrum cadit paulo infra civitatem. Verum hinc XII. profecti Augusti ad milliare unum pannonicum in Ciabrum amnem antiquis, nobis Izcarem dictum incidimus, ibidemque Haemi montis initium attigimus. Porro ortus Ciabrus in Orbello ad radices meridiem spectantes, in orientem primum labitur, mox in septentrionem versus, Orbellum ipsum ab Haemo dividit, et in Zophianos campos erumpens sub ipsa civitate currit, praebetque non alia illi commoda, quam piscium, idque citra magnam copiam. Post paulo infra Alutae ostium e Transalpina ab Transsylvania venientis Danubium ingreditur. Izcarem autem Ciabrum esse non difficili conjectura assequutus sum. Primum quod juxta positionem in Ptolomaeo hujus fluminis aliud flumen nullum est, deinde quod moderni quoque incolae hunc ipsum amnem et urbem Zophiam terminum ponunt inter Mysiam superiorem et inferiorem cum Thracia, quemadmodum et Ptolemaeus libro III. de situ harum provinciarum scribens, Izcarem vocant, ut jam diximus. Caeterum flumen Chrysio nostro Transsylvano, quem a Sebeso Sebesianum appellant Chrysium, pari est magnitudine, sed nisi interventu imbrium ac resolutione nivium. Alioqui, ubique fere facile trajicitur citra et pontem et navim. Repente tamen quum incrementum acceperit, furit, adeoque rapidum ferunt, ut ne lapideum quoque pontis jugum admittat, eaque causa ligneo Zophiani conjungunt. Verum quotannis eo excusso, identidem illis reficitur.","prev":{"citation":"Iter Buda Hadrianopolim 85-88","label":"85 to 88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/85"},"next":{"citation":"Iter Buda Hadrianopolim 92-93","label":"92 to 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/92"},"credit":{"text":"Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-iter.xml","quality":"ocr"}}