{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter Buda Hadrianopolim 96-97","citation":"Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim 96-97","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/96.md","author":{"name":"Antun Vrančić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic"},"work":{"title":"Iter Buda Hadrianopolim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"Dum haec lustramus in hoc jugo loca, cernebamus a dextra nobis Haemi latissimos vertices ingentibus circa ubique aliis montibus adjacentibus, et tantam altitudinem perinde atque humeris sustinentibus et attollentibus, quae maximis nebulis tegebantur. Cogitavi illic esse summos apices memorati Haemi, quod ex eo jugo, quem jam superaveramus, nullos videbamus eminentiores; rogavi paganos, quonam nomine tam illi vocarentur montes adeo in coelum ardua, horridaque altitudine contendentes, quam ille in quo tunc eramus. Respondere, hunc Knissavam, illos alii Thecchyam, alii Vasilizzam vocari, utrique ambigue, adeo hic agrestes mortales degunt, qui, quantum et ex iis et ex aliis cognoscere potuimus, a quibus locorum nomina exigebamus, ne terrarum quidem, quas inhabitant, notitiam habent. Hiis igitur contentus hactenus nominibus, quia mora non dabatur perquirendi verioribus, destiti ab hac molestia et paganos ablegavi. Inde conversus per me ad considerandum montis totius statum, juxta ea quae jam pridem et in tabulis videram Ptolomaei et in aliis legeram geographis, perspexi multa vera esse, quae de illo scripserunt veteres. Non praetermittam tamen, quin et ipse aliquid de eo mittam in litteras, idque non propter ipsum montem potissimum, sed et propter alia, quae ad hanc descriptionem attinent nostri itineris. Igitur ubi hoc jugum Knissavae superatur, atque ad Vethrem pagum appellitur, qui locus ultimus est hujus transitus, ex eoque brevi lenique clivo in Philippicos campos descenditur, et ad Strymonem amnem acceditur, mons ipse hoc loco ab ipso summo vertice, de quo supra memoravimus, pandit se velut in duo brachia, sinistroque orienti exposito, in Pontum dirigit. Dextro vero primum meridiem mox occidentem petit adusque maris Aegaei littora. Ipsa summitas verticis nobis a tergo linquitur, quem quidam geographi in tantam altitudinem elatum esse memoriae prodiderunt, ut ex eo Pontus, et Adria, et Ister, et quicquid locorum interjacet, conspiciatur. Quod quum Polybius quoque historicus idipsum confirmaret, Strabo in septimo minime eum vera dicere coarguit, dicens id esse impossibile propter multas aëris densitates, quae obscurant aciem nostri visus, et propter spatium nimis longum. Multis tamen persuasum est, id ita esse. Unde et Philippus, Demetrii et Persei pater, hac opinione ductus, Haemum conscendit, studio circumspiciendi regiones et loca, per quae facillime rationes belli gerendi contra Romanos inire posset. Quod ludibrio non caruit, quantumvis eximius princeps vitare voluerit, adjecto vulgatae opinioni suo testimonio. Lege Livium libro X. dec. IIII.","prev":{"citation":"Iter Buda Hadrianopolim 94-95","label":"94 to 95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/94"},"next":{"citation":"Iter Buda Hadrianopolim 98-101","label":"98 to 101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/98"},"credit":{"text":"Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-iter.xml","quality":"ocr"}}