{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Magdalenae Millaversiae 8-15","citation":"Antun Vrančić, Magdalenae Millaversiae 8-15","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/magdalenae-millaversiae/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/magdalenae-millaversiae/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/magdalenae-millaversiae/8.md","author":{"name":"Antun Vrančić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic"},"work":{"title":"Magdalenae Millaversiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/magdalenae-millaversiae","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Hincque est, quod licet externa imagine, gestuque ac decore bellam et famigeratam laudem perspicue referres ; supra etiam nescio, quid magis tam suave, tam delectabile ex ore, ex oculis spirares, quo mihi ad ipsam quoque Venerem propriis accedere videreris: tamen postmodum ad internam et penitiorem Tuam consuetudinem reductus, pudicam et verecundam pene Lucretiam Romanam apparenter in Te deprehendebam. Quapropter et voluptates illas Tuas hoc honestatis velo sic restrictas, et cum frugalitate quadam concessas, procul dubio chariores optabilioresque reddebas, longeque maiorem ipsarum existimationem pretiumque apud amantes excitabas; sciens omnem copiam vilem esse, et ad vulgus pertinere. Sed excusationum, blanditiarumque satis ! Ad veniam avocor, quam ut mihi concedas, non sis dura ; eam enim promerui vel hac epistola, qua vives, ipsa si vivet. Ceterum memineris amici, et amantem licet absentem, redama, aevoque fugitivo fruere ! Nam autumnus, veris ac aestatis bonorum spoliator, iam adest, et bruma instat, quae mihi, si reliquum ex eo fecerit nihil, meos casus solabor ex alienis, tuisque saltem pascar virtutibus, quibus quum per omnes aetates fuisti hucusque amabilis, tum in senectute, quod erit cumulatius, fies etiam honorabilis. Vale. Albae Juliae Transsylvanae XIII. kalendas Augusti MDXLIII.","prev":{"citation":"Magdalenae Millaversiae 1-7","label":"1 to 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/magdalenae-millaversiae/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/magdalenae-millaversiae/1"},"next":null,"credit":{"text":"Antun Vrančić, Magdalenae Millaversiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-epist-1543-07-20.xml","quality":"ocr"}}