{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Petro Francisco Parisio 1-8","citation":"Antun Vrančić, Petro Francisco Parisio 1-8","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/petro-francisco-parisio/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/petro-francisco-parisio/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/petro-francisco-parisio/1.md","author":{"name":"Antun Vrančić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic"},"work":{"title":"Petro Francisco Parisio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/petro-francisco-parisio","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Petro Francisco Parisio S. Etsi praesentium amicorum uberiores sint fructus amicitiae, Parisi carissime, quotidianaque eorum consuetudine plenius oblectemur: mutua tamen etiam absentium officia, ac frequens recordatio grata est et iucunda carissimis. Tuae igitur litterae, quibus me tibi amantissimum esse, teque mei plurimum meminisse declarasti, non solum gratae, verum etiam gratissimae vel ob id extiterunt, quod salvum te, et optimo loco, ac fortuna non poenitenda esse attulere. Id ego quum tibi semper a Deo Optimo Maximo optarim dari propter summam et veram inter nos ferme a pueris amicitiae animorumque nostrorum coniunctissimam necessitudinem, tum ob eximias virtutes ac mores tuos, et ingenium modestissimum, confirmari nunc tibi, augerique cum pulcherrima et optata prole parenti non dissimile mirifice cupio, petoque existimes non me tibi amicissimo assentari. Sed scito, te nunquam iam inde a discessu istinc meo memoria mea decessisse, quod ut vel in parte saltem testatum apud te facerem, quotiescunque contigit me ex his Hungariae claustris in Italiam excurrisse, non praetermisi, quin ad te dedissem litteras. Quam diligentiam haud gravatim hinc etiam sedulo hucusque praestitissem, si belli difficultatibus non laboraremus, quemadmodum laboramus, et intercludimur ab hostibus, quibus Dii malefaciant, per quos etiam ab amicis secludimur. Verum posteaquam tum terra, tum coelum Christianum iter nobis ad nostros prohibent: Turcae utamur solio, et quantum fieri possit, vicissitudine litterarum, suffragantibus nobis vestris mercatoribus efficiamus, ne vetus illud in nos cadat: „Non sunt amici amici, qui degunt procul.\" Tuus enim, ac tecum saltem animo et cogitatione nequeo semper non esse, quum amor tui ingenitus est mihi, non captus tempore. Sed quod ad reliqua litterarum tuarum attinet; avunculum meum Joannem Statilium ab isto Amplissimo Senatu omni humanitate ac raris honoribus susceptum et prosequutum fuisse, gaudeo equidem, non tam ipsius avunculi mei, quam Patriciorum Ragusinorum gratia; qui veterem et solitam praeclare laudabilem consuetudinem in magnis viris accurate honestandis non intermittunt, Etenim ampliores honestioresque fore haud dubie se meminerunt, si dignos honoratosque digne atque honorifice habuerint; quod vere Regium ac Caesareum est, eisque ipse quoque huius rei gratiam debere volo, tametsi ad referendam non sim tanti.","prev":null,"next":{"citation":"Petro Francisco Parisio 9-18","label":"9 to 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/petro-francisco-parisio/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/petro-francisco-parisio/9"},"credit":{"text":"Antun Vrančić, Petro Francisco Parisio. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-epist-1541-05-28.xml","quality":"ocr"}}