{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Petro Francisco Parisio 9-18","citation":"Antun Vrančić, Petro Francisco Parisio 9-18","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/petro-francisco-parisio/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/petro-francisco-parisio/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/petro-francisco-parisio/9.md","author":{"name":"Antun Vrančić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic"},"work":{"title":"Petro Francisco Parisio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/petro-francisco-parisio","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Extulit hic Civitatem istam, ac eius Nobilitatem ita, ut hanc legationem suam proximam, quas vidit multis praetulerit, aequarit optimis De Archiepiscopo autem, Maecenate nostro singulari, deque eius hospitalitate, digna profecto magnitudine Trivultia retulit omnia summa atque optima. Quae res tanta me voluptate afficit, quantam vix effari possum; praesertim quod de facie sese alter proximus meus, alter avunculus cognoverint, et mutuam in amicitiam venerint. Ubi vero ipse Archiepiscopus me avunculo huic meo, tam saepe ac diligenter filium appellans, commendavit; fecit pro integritate sua pium ac partum officium, meo non sine beneficio. Quandoquidem, ut compertum est omnibus, plerumque maiores nostri largiores amantioresque redduntur in nepotes, si ad domestica de eorum virtute ac moribus experimenta exterae quoque commendationes accesserint. Nam laudari commendarique a tanto Praesule, potissimum a Philippo Trivultio heroe laudatissimo, quid maius, quid beatius opportuniusve mihi contingere potuisset, et quidem apud eum, qui me habet filii loco. Verum enim vero, quum ego illi gratias coram agere per absentiam nequeo; tu cum Idina nostro pro me agito, luculenter etiam atque etiam rogo, donec cum proposita in Gallias legatione (si dabitur) istac transibo; quod avidissime desidero, ut ipse per memet apud patronum de me egrigie meritum officio meo ad unguem defungar. Jam pro tuo, ut ais, tugurio, in quo et totum offers, et modicum esse invenis, laetum tamen fore polliceris; est certe cur et gratias habeam tibi ingentes, et domum tuam, non tugurium, sed amplissimas aedes nuncupaverim. Quam enim aliam domum amicis suis, aut etiam ipsi Alexandro Magno Diogenes ille obtulisset, in qua tanta sapientia animi commorabatur, quam dolium? Quid aliud Petrus Apostolus pro Christo reliquit, quam rete, ultra quod nihil possidebat? Et tamen, quia nihil sibi retinuit, etiam gratiam promeruit, ut duodecim tribuum Israelis affidens iudici.","prev":{"citation":"Petro Francisco Parisio 1-8","label":"1 to 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/petro-francisco-parisio/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/petro-francisco-parisio/1"},"next":{"citation":"Petro Francisco Parisio 19-30","label":"19 to 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/petro-francisco-parisio/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/petro-francisco-parisio/19"},"credit":{"text":"Antun Vrančić, Petro Francisco Parisio. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-epist-1541-05-28.xml","quality":"ocr"}}