{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Aetna 442-485","citation":"Appendix Vergiliana, Aetna 442-485","ref":"442","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/aetna/442","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/appendix-vergiliana/aetna/442","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/aetna/442.md","author":{"name":"Appendix Vergiliana","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana"},"work":{"title":"Aetna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/aetna","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"Quae restat minor est diues satis ubere terrae,\nSed non Aetnaeis uires quas conferat illi.\nAtque haec ipsa tamen iam quondam exstincta fuisset,\nNi furtim adgereret Siculi uicinia montis\nMateriam siluamque suam pressoue canali\nHuc illuc ageret uentos et pasceret ignes.\nSed melius res ipsa notis spectataque ueris\nOccurrit signis nec temptat fallere testem.\nNam circa latera atque imis radicibus Aetnae\nCandentes efflant lapides disiectaque saxa\nIntereunt, uenis manifesto ut cernere possis\nPabula et ardendi causam lapidem esse molarem,\nCuius defectus ieiunos conficit ignis.\nIlle, ubi collegit flammas, iacit et simul ictu\nMateriam accendit cogitque liquescere secum.\nHaud equidem mirum <in> facie qua cernimus extra\nSi lenitur opus: res stat; magis uritur illic\nSollicitatque magis uicina incendia saxum\nCertaque uenturae praemittit pignora flammae.\nNam simul atque mouet uires turbamque minatur,\nDiffugit extemploque solum trahit *ictaque ramis*\nEt graue sub terra murmur denuntiat ignes.\nTum pauidum fugere et sacris concedere rebus\nPar erit: e tuto speculaberis omnia colli.\nNam subito efferuent onerosa incendia raptis,\nAccensae subeunt moles truncaeque ruinae\nProuoluunt atque atra sonant examina harenae.\nIllinc incertae facies hominumque figurae:\nPars lapidum domita est, stanti pars robore pugnat\nNec recipit flammas; hinc indefensus anhelat\nAtque aperit se hosti, decrescit spiritus illi,\nHaud aliter quam cum laeto deuicta tropaeo\nProna iacet campis acies et castra sub ipsa.\nTum si quis lapidum summo pertabuit igni,\nAsperior *sopitaes* et quaedam sordida faex est,\nQualem purgato cernis desidere ferro.\nVerum ubi paulatim exiluit sublata caducis\nCongeries saxis, angusto uertice surgens,\nHic ueluti in fornace lapis torretur et omnis\nExustus penitus uenis subit altius umor;\nAmissis opibus leuis et sine pondere pumex\nExcutitur. liquor ille magis feruere magisque\nFluminis in speciem mitis procedere tandem\nIncipit ac pronis demittit collibus undas.","prev":{"citation":"Aetna 401-441","label":"Lines 401-441","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/aetna/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/appendix-vergiliana/aetna/401"},"next":{"citation":"Aetna 486-528","label":"Lines 486-528","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/aetna/486","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/appendix-vergiliana/aetna/486"},"credit":{"text":"Appendix Vergiliana, Aetna. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VERG_APP%7Caetn%7C001","quality":"proofread"}}