{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Aetna 529-575","citation":"Appendix Vergiliana, Aetna 529-575","ref":"529","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/aetna/529","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/appendix-vergiliana/aetna/529","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/aetna/529.md","author":{"name":"Appendix Vergiliana","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana"},"work":{"title":"Aetna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/aetna","urn":null},"verse":true,"words":287,"text":"Nec tamen infitior lapides ardescere certos,\nInterius fluere accensos: haec propria uirtus.\nQuin ipsis quaedam Siculi cognomina saxis\nImposuere *fridicas etiam* ipso nomine signant\nFusilis esse notae. numquam tamen illa liquescunt,\nQuamuis materies foueat sucosior intus,\nNi penitus uenae fuerint commissa molari.\nQuod si quis lapidis miratur fusile robur,\nCogitet obscuri uerissima dicta libelli,\nHeraclite, tui: nihil insuperabile gigni\nOmnia *quae rerum natura* semina iacta.\nSeu nimium hoc mirum, densissima corpora saepe\nEt solido uicina tamen compescimus igni.\nNon animos aeris flammis succumbere cernis,\nLentitiem plumbum non exuit ipsaque ferri\nMateries praedura tamen subuertitur igni\nSpissaque suspensis fornacibus aurea saxa\nExsudant pretium? et quaedam fortasse profundo\nIncomperta iacent similique obnoxia sorti.\nNec locus ingenio est: oculi te iudice uincent.\nNam lapis ille riget praeclususque ignibus obstat,\nSi paruis torrere uelis caeloque patenti.\nCandenti pressosque agedum fornace coerce:\nNec sufferre potest nec saeuum durat in hostem;\nVincitur et soluit uires captusque liquescit.\nQuae maiora putas autem tormenta mouere\nPosse manu, quae tanta putas incendia nostris\nSustentare opibus, quantis fornacibus Aetna\nVritur ac sacro nunquam non fertilis igni?\nhic non qui nostro feruet moderatior usu,\nSed caelo propior, uel quali Iuppiter ipse\nArmatus flamma est. his uiribus additur ingens\nSpiritus adstrictis elisus faucibus, ut cum\nFabriles operae rudibus contendere massis\nFestinant, ignes quatiunt follesque trementes\nExanimant pressoque instigant agmine uentos.\nHaec operis forma est, sic nobilis uritur Aetna:\nTerra foraminibus uires trahit, urget in artum\nSpiritus, incendi uis it per maxima saxa.\nMagnificas laudes operosaque uisere templa\nDiuitiis hominum aut sacris memorata uetustis\nTraducti maria et terras per proxima fatis\nCurrimus atque auidi ueteris mendacia famae\nEruimus cunctasque libet percurrere gentes.\nNunc iuuat Ogygiis circumdata moenia Thebis\nCernere quae fratres, ille impiger, ille canorus,\nCondere felicesque alieno intersumus aeuo.","prev":{"citation":"Aetna 486-528","label":"Lines 486-528","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/aetna/486","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/appendix-vergiliana/aetna/486"},"next":{"citation":"Aetna 576-619","label":"Lines 576-619","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/aetna/576","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/appendix-vergiliana/aetna/576"},"credit":{"text":"Appendix Vergiliana, Aetna. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VERG_APP%7Caetn%7C001","quality":"proofread"}}