{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ciris 241-282","citation":"Appendix Vergiliana, Ciris 241-282","ref":"241","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/ciris/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/appendix-vergiliana/ciris/241","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/ciris/241.md","author":{"name":"Appendix Vergiliana","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana"},"work":{"title":"Ciris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/ciris","urn":"urn:cts:latinLit:phi0692.phi007"},"verse":true,"words":289,"text":"Quod si alio quouis animi iactaris amore\n(Nam te iactari, non est Amathusia nostri\nTam rudis, ut nullo possim cognoscere signo),\nSi concessus amor noto te macerat igni:\nPer tibi Dictynae praesentia numina iuro,\nPrima deum dulcem mihi quae te donat alumnam,\nOmnia me potius digna atque indigna laborum\nMilia uisuram, quam te tam tristibus istis\nSordibus et senio patior tabescere tali'.\nHaec loquitur mollique ut se uelauit amictu\nFrigidulam iniecta circumdat ueste puellam,\nQuae prius in tenui steterat succincta crocota.\nDulcia deinde genis rorantibus oscula figens\nPersequitur miserae causas exquirere tabis.\nNec tamen ante ullas patitur sibi reddere uoces,\nMarmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra.\nIlla autem 'quid me' inquit, 'nutricula, torques?\nQuid tantum properas nostros nouisse furores?\nNon ego consueto mortalibus uror amore,\nNec mihi notorum deflectunt lumina uultus,\nNec genitor cordi est: ultro namque odimus omnis.\nNil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari,\nIn quo falsa tamen lateat pietatis imago,\nSed media ex acie, mediis ex hostibus - eheu,\nQuid dicam quoue aegra malum hoc exordiar ore?\nDicam equidem, quoniam tu nunc non dicere, nutrix,\nNon sinis: extremum hoc munus morientis habeto.\nIlle, uides, nostris qui moenibus assidet hostis,\nQuem pater ipse deum sceptri donauit honore,\nCui Parcae tribuere nec ullo uulnere laedi\n(Dicendum est, frustra circumuehor omnia uerbis),\nIlle mea, ille idem oppugnat praecordia Minos.\nQuod per te diuum crebros obtestor amores\nPerque tuum memori sanctum mihi pectus alumnae,\nVt me, si seruare potes, nec perdere malis;\nSin autem optatae spes est incisa salutis,\nNec mihi quam merui inuideas, nutricula, mortem.\nNam nisi te nobis malus, o malus, optima Carme,\nAnte in conspectum casusue deusue tulisset,\nAut ferro hoc' -aperit ferrum quod ueste latebat-\n'Purpureum patris dempsissem uertice crinem\nAut mihi praesenti peperissem uulnere letum'.","prev":{"citation":"Ciris 195-240","label":"Lines 195-240","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/ciris/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/appendix-vergiliana/ciris/195"},"next":{"citation":"Ciris 283-323","label":"Lines 283-323","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/ciris/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/appendix-vergiliana/ciris/283"},"credit":{"text":"Appendix Vergiliana, Ciris. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VERG_APP%7Cciri%7C001","quality":"proofread"}}