{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ciris 324-368","citation":"Appendix Vergiliana, Ciris 324-368","ref":"324","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/ciris/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/appendix-vergiliana/ciris/324","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/ciris/324.md","author":{"name":"Appendix Vergiliana","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana"},"work":{"title":"Ciris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/ciris","urn":"urn:cts:latinLit:phi0692.phi007"},"verse":true,"words":297,"text":"Sin est quod metuo, per te, mea alumna, tuumque\nExpertum multis miserae mihi rebus amorem,\n*Perdere seua precor per flumina elithie*\nNe tantum facinus tam nulla mente sequaris.\nNon ego te incepto, fieri quod non pote, conor\nFlectere, Amor, nec sit cum dis contendere nostrum,\nSed patris incolumi potius denubere regno\nAtque aliquos tamen esse uelis tibi, alumna, penates:\nHoc unum exilio docta atque experta monebo.\nQuod si non alia poteris ratione parentem\nFlectere (sed poteris: quid enim non unica possis?),\nTunc potius tandem ista (pio cum iure licebit,\nCum facti causam tempusque doloris habebis),\nTunc potius conata tua atque incepta referto;\nMeque deosque tibi comites, mea alumna, futuros\nPolliceor: nihil est, quod texitur ordine, longum'.\nHis ubi sollicitos animi releuauerat aestus\nVocibus et blanda pectus spe mulserat aegrum,\nPaulatim tremebunda genis obducere uestem\nVirginis et placidam tenebris captare quietem,\nInuerso bibulum restinguens lumen oliuo\nCoepit et ad crebros insani pectoris ictus\nFerre manum, assiduis mulcens praecordia palmis.\nNoctem illam sic maesta super morientis alumnae\nFrigidulos cubito subnixa pependit ocellos.\nPostera lux ubi laeta diem mortalibus almum\nEt gelida uenientem ignem quatiebat ab Oeta,\nQuem pauidae alternis fugitant optantque puellae\n(Hesperium uitant, optant ardescere Eoum),\nPraeceptis paret uirgo nutricis et omnis\nVndique conquirit nubendi sedula causas.\nTemptantur patriae submissis uocibus aures\nLaudanturque bonae pacis bona; multus inepto\nVirginis insolitae sermo nouus errat in ore:\nNunc tremere instantis belli certamina dicit\nCommunemque timere deum, nunc regis amicis\n(namque ipsi uerita est) orbum flet maesta parentem:\n\"Cum Ioue communis qui non habuere nepotes?\".\nNunc etiam conficta dolo mendacia turpi\nInuenit et diuum terret formidine ciuis\nNunc alia ex aliis -nec desunt- omina quaerit.\nQuin etiam castos ausa est corrumpere uates,\nVt, cum caesa pio cecidisset uictima ferro,\nEsset qui generum Minoa auctoribus extis\nIungere et ancipitis suaderet tollere pugnas.","prev":{"citation":"Ciris 283-323","label":"Lines 283-323","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/ciris/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/appendix-vergiliana/ciris/283"},"next":{"citation":"Ciris 369-415","label":"Lines 369-415","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/ciris/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/appendix-vergiliana/ciris/369"},"credit":{"text":"Appendix Vergiliana, Ciris. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VERG_APP%7Cciri%7C001","quality":"proofread"}}