{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Actibus Apostolorum 1.373-416","citation":"Arator, De Actibus Apostolorum 1.373-416","ref":"1.373","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.373","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.373.md","author":{"name":"Arator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator"},"work":{"title":"De Actibus Apostolorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum","urn":null},"verse":true,"words":296,"text":"Auditae ualuere preces. Humana propago\nMateries terrena sumus, limumque parentem\nNomine prodit homo. Vis flexit et impulit arua\nVocis apostolicae quae de tellure creatos\nFecit habere fidem; sed quod magis exsilit unus\nConcutiturque locus, cecinit Scriptura decoros\nPacem ferre pedes; horum sub gressibus ergo\nLaeta mouetur humus, quibus est sermone Magistri\nPax commissa pii, quae deportata per illos\nExiit in cunctas ueloci munere terras.\nEcce tot egregiis unum cor esse cateruis\nIncipit, atque animam populus nanciscitur unam.\nQuis dubitare queat mysteria dogmatis, unum\nPersonas tres esse Deum? Cum milia uulgi\nConueniant sub mente pari numerique frequentis\nSint animi uelut unus homo; quae turba perennem\nPortatura crucem Dominumque secuta fidelem\nSpreuit agros habitura polos; haec nempe facultas\nFortior est de parte magis conquirere totum\nAtque caducorum pensare manentia causis\nEt quaestum per damna sequi. Non, prodige, rerum\nVenditor ista facis, sed qui tua iura tenere,\nAmbitiose, cupis paruoque in tempore linquis\nQuod semper uis esse tuum. Sic spargere rura\nNolle carere fuit; quid enim substantia prodest\nQuae seruata perit, quam sideris arce locatam\nCommodius qui cedit habet? Pete, creditor, inde\nVsurae maioris opem gazasque reconde\nQuo nequeant aduersa pati; non deterit ullus\nPerpetuas ibi casus opes; sine fine tenebis\nQuod dominum debere facis. Nunc aspice partes,\nLector docte, pias et tecum mente sagaci\nVolue quid esse putes rutili quod pompa metalli\nPonitur ante pedes sacris non tradita dextris.\nDestitui debere probant quod tangere uitant\nCalcandumque docent quod subdunt gressibus aurum;\nDe quo terrenae ueniunt ad pectora curae\nConsimili iactatur humo. Quo sistat, auare,\nMens tua disce loco: Quod tu custodis anhelus,\nQuod statione premis, quod cernere saepius ardes,\nCuius in amplexus per somnia cuncta recurris,\nHorrescunt tractare pii nec tunc quoque gestant\nCum bona facta parat. Quantum speculantur in illo\nStare nefas, et dona gerens contemnitur aurum!","prev":{"citation":"De Actibus Apostolorum 1.327-372","label":"Book 1, lines 1.327-1.372","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.327"},"next":{"citation":"De Actibus Apostolorum 1.417-458","label":"Book 1, lines 1.417-1.458","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.417"},"credit":{"text":"Arator, De Actibus Apostolorum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ARATOR%7Cacti%7C001","quality":"proofread"}}