{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Actibus Apostolorum 1.417-458","citation":"Arator, De Actibus Apostolorum 1.417-458","ref":"1.417","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.417","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.417.md","author":{"name":"Arator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator"},"work":{"title":"De Actibus Apostolorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Decidit infelix Ananias uulnere culpae\nFur census sub fraude sui. Cadit impia coniunx\nSupplicio percussa pari, quia crimine ab uno\nFit commune nefas quotiens scelus ante peractum\nConsensus facit esse suum. Non mentis auarae\nVindex illa fuit sententia. Denique quando\nAuri cessat amor? Qui pectora semper adurit,\nQuo capitur mortale genus, qua pullulat omne\nDe radice malum, cuius uiolentius ardet\nAmbitio crescente modo, stimulantque rapinis\nAddita lucra famem. Sed quod mutata uoluntas\nFalsi crimen habet cumque est iam cautio uoti,\nStare decet nec uelle prius uiolare sequenti;\nIus proprium retinere magis quam demere fas est.\nOmnibus exemplum sanxit uindicta duorum,\nNe quis dona uocet quae sponsio debita poscit.\nRespice, uera fides, ac dogmate clara beato\nVerba require Petri: \"Quisnam te fallere suasit?\"\nConclusitque probans: \"Homines haud talia fando\nDeludis, mentite Deo.\" Quae damnat iniquos\nAedificat doctrina pios. Quod Spiritus almus\nSit Deus, ex multis plena est instructio libris;\nEt tamen hinc capit arma fides; quo tendimus ultra?\nQuis dubitet quod Petrus ait: \"Qui iure uenitis\nAd latices, hoc state loco.\" Satis hostibus obstat\nEcclesiae quod forma sonat: Diuisor amare,\nIudicium de fine time! Qui criminis auctor\nErrorisque tui est, fusa ruit Arius aluo\nInfelix, plus mente cadens, letumque peremptus\nCum Iuda commune tulit, qui gutture pendens,\nVisceribus uacuatus obit, nec poena sequestrat\nQuos par culpa ligat, qui maiestatis honori\nVulnus ab ore parant; hic prodidit, ille diremit,\nSacrilega de uoce rei. Deus arbiter orbis\nPersonis tribus est, in quo simul una potestas.\nAbstulit his species operum bonitate creatas,\nQui fabricatoris non inspexere decorem\nErrantesque putant qui fecerit omnia factum.\nFama ciet populos ad mystica signa salutis\nE cunctis properare locis et pestibus aegros\nIn lectis deferre suis, quos urbis in illa\nParte locant qua sacra tenet uestigia Petrus.","prev":{"citation":"De Actibus Apostolorum 1.373-416","label":"Book 1, lines 1.373-1.416","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.373"},"next":{"citation":"De Actibus Apostolorum 1.459-501","label":"Book 1, lines 1.459-1.501","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.459","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.459"},"credit":{"text":"Arator, De Actibus Apostolorum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ARATOR%7Cacti%7C001","quality":"proofread"}}