{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Actibus Apostolorum 1.502-543","citation":"Arator, De Actibus Apostolorum 1.502-543","ref":"1.502","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.502","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.502","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.502.md","author":{"name":"Arator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator"},"work":{"title":"De Actibus Apostolorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"Haec, in transcursu dubii quae cernitur orbis,\nAd uitae datur esse uiam spatioque sub isto\nDestinat aeternae quos colligit, atque probatis\nHinc iter est excelsa sequi. Regit agmen utrumque\nPetrus et hinc ductis sorti dat sidera turmis\nVt patuit per uerba Dei: \"Quod solueris\" inquit\n\"Quodque ligas terris sic uinctum siue solutum\nAethere perdurat.\" Culta haec quam cernimus aruis\nErgo figura foret; firma est quam nubila gestant.\nPetrus utramque regens ibi corpus et hic parat umbram,\nVt quos hic uitiis noxisque resoluerit aegros\nInnocui ducantur ei quae permanet astris,\nSusceptura pias hac emundante cateruas.\nInterea templi zelo mordente priores\nEcclesiam creuisse dolent animaeque colonos,\nNe spargant quod corde metant, in sede relegant\nCarceris, ut desint nascenti sarcula messi.\nAngelus adueniens tenebrosa uolumina noctis\nReppulit, et subito micuerunt astra sereno,\nErumpensque dies alieno tempore sanctos\nAd templum facit ire uiros; sed cardine fixo\nIrrita signato custodia permanet antro,\nStansque suis foribus uallante crepidine carcer\nClausus apostolicis uestigia pandit aperta\nGressibus, et uigiles illudit ianua fallax.\nO numquam neglecta fides! Cui subiacet illud\nQuod natura negat, propriis quam legibus uti\nNon sinit Omnipotens, quotiens iubet ipse uicissim\nPosse quod insolitum fieri mirata perurget.\nSi quis adhuc fragili meditatur pectore Thomam,\nHinc documenta petat: Quia tunc penetrata recepit\nIanua clausa Deum, mirum est si corpore portam\nSic adeat quem uirgo parit, quem uiscera matris\nIntegra concipiunt? Humanam quae, rogo, carnem\nSumere causa fuit nisi suscitet? Inde reuersus\nExhibuit pro teste latus nostrique fauillas\nCorporis exemplo proprii docet esse nouandas,\nVulneribus sua membra probans. Modo, Didyme, discis\nQuam fuerit dubitasse nefas an fecerit Auctor\nQuod uobis licuisse uides; si uoluere sensu\nCura subit quod Christus ait, non indiga uocis\nEst species cur has sancti liquere tenebras.","prev":{"citation":"De Actibus Apostolorum 1.459-501","label":"Book 1, lines 1.459-1.501","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.459","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.459"},"next":{"citation":"De Actibus Apostolorum 1.544-591","label":"Book 1, lines 1.544-1.591","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.544","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.544"},"credit":{"text":"Arator, De Actibus Apostolorum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ARATOR%7Cacti%7C001","quality":"proofread"}}