{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Actibus Apostolorum 1.924-975","citation":"Arator, De Actibus Apostolorum 1.924-975","ref":"1.924","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.924","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.924","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.924.md","author":{"name":"Arator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator"},"work":{"title":"De Actibus Apostolorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum","urn":null},"verse":true,"words":350,"text":"Victus uterque iacet; nam iussio trina monentis\nPersonis numerum uirtutibus indicat unum,\nQuo uocat imperio gentes; hoc credere fas est\nSi uolumus complere fidem; facis omnia, Christe,\nSanguine munda tuo, lateris qui fluxit ab ictu\nDiscretae coniunctus aquae; maculosus oberrat\nAnguis et exstinctum lymphis gemit esse uenenum.\nComperit accitus quae sit sua uisio Petrus,\nDe merito qui nomen habet; nam Petrus Hebraeo\nAgnoscens sermone sonat; pro munere Christus\nSic uocitare dedit quo cognoscente patescit.\nDescendit uisurus eos quos miserat illuc\nQui laticum quaesitor erat. Descendere Petrus\nDicitur ad plebem ueniens gentemque nouellam\nQuae necdum cognorat aquam; pars mersa profecto est\nSacro fonte carens, cuius uia ducit euntes\nAd patriae melioris opem, qua pergere cessans\nNon intrat quo uita uocat. Comitantibus isdem\nCornelii properat, caelestia regna daturus,\nSanctificare domum, genibus quem poplite flexo\nNon sinit aduolui; gratis dare munera suetus\nArcet honoris opus. Caput hinc nouus erigis orbis,\nQui percussus eras antiqui dente parentis,\nNatalemque tibi fons reddidit; edite rursus\nNe preme colla tuis, alienis libera, culpis.\nVt primum fari sublimia dogmata Petrus\nCoepit et aeterni mysteria pandere Christi,\nMagnanimes stupuere uiri uocemque sequentes\nInuenere uiam. Quid non credentibus offert\nIndubitata fides? Cui numquam munera tardant\nNec faciunt diuina moram; mox Spiritus almus\nIndulgens uarias opulento munere linguas\nCompleuit sine more domum; baptisma frequentat\nPetrus, ut ablutos flammis purgaret in undis.\nExemplo caret iste locus, quo Spiritus almus\nPraeuenit quas sanxit aquas; qui talia semper\nAddere dona solet solisque ex fonte renatis\nImposita properare manu; gerit ista uicissim,\nNe quisquam putet esse suum meritisque uenire\nQuod uariat qui sponte parat; nam Spiritus almus\nNescia mensurae fert praemia, plusque ministrans\nQuam sperantis erat praecedit gratia uotum.\nPeruenit hinc abiens sublimem Petrus in urbem\nQuae retinet uexilla crucis; plebs cuncta requirit\nCur introisti ad uiros praeputium habentes\nGentibus unde salus; aperit quibus omnia doctor\nSubiungensque monet numquam fas esse negari\nQuae ueniunt bonitate Dei; sententia uoce\nDigna pii monstrare palam custodis amorem,\nVt uelit ad cunctos caelestia regna patere\nQui tenet has sine fine fores. Quid, turba, querelis\nGaudia nostra teris? Non sunt noua munera Petro\nTot uicibus signata prius cum nominis almi","prev":{"citation":"De Actibus Apostolorum 1.878-923","label":"Book 1, lines 1.878-1.923","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.878","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.878"},"next":{"citation":"De Actibus Apostolorum 1.976-1023","label":"Book 1, lines 1.976-1.1023","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.976","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/1.976"},"credit":{"text":"Arator, De Actibus Apostolorum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ARATOR%7Cacti%7C001","quality":"proofread"}}