{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Actibus Apostolorum 2.1137-1188","citation":"Arator, De Actibus Apostolorum 2.1137-1188","ref":"2.1137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.1137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.1137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.1137.md","author":{"name":"Arator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator"},"work":{"title":"De Actibus Apostolorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum","urn":null},"verse":true,"words":351,"text":"Hinc spatio simili Paulus de gurgite mundi\nQuos auferre cupit secum conuiuere suadet\nEt sacrum libare cibum, uestigia Moysi\nObseruata legens; quorum speculantibus actum\nHaec duo sunt diuersa locis sed proxima causis,\nEt repetita salus uno de fonte leuatur:\nAgnus Christus inest, panis quoque Christus habetur\nDe caelo, quod et ipse docet; qui corpore Iesum\nSumpserit hoste caret, nec iam sua iura Pharao\nAegyptusque tenet; mox omnia daemonis arma\nHis merguntur aquis, quibus ille renascitur infans\nQui captiuus erat; salsae quoque fluctus abyssi\nLinquitur, et tetri superantur stagna draconis,\nEreptoque gregi largitur pascua Christus,\nNominibus propriis, pastor iam uerus edenti.\nHinc etiam Ecclesiae gerit aurea luna figuram\nQuae quarto decimo de primo lampadis ortu\nConspicitur iam plena die, quia corpore Iesu\nCreuit in orbe suo lucem factura perennem.\nPelleret ut Paulus crescentia frigora nimbis,\nContulerat sarmenta focis; cui uipera fixit\nDaemonis arma ferens surgentibus obuia flammis\nAntiqua feritate manum gelidique ueneni\nVulnus in igne dedit. Quid adhuc, male noxia serpens,\nA Domino reuocare cupis ueteresque rapinas\nIn legis nouitate paras? Quid, mortis amatrix\nCuius es ipsa parens, instauras bella redemptis?\nPraedo uenis sed praeda iaces letumque ministrans\nArboris alternis consumeris, improba, ramis,\nPostque crucem Christi mors est tibi portio ligni.\nHaud procul hinc aberant agrestia corda gerentes,\nBarbarica de gente sati, qui murmure diro\nInsonuere simul: \"Satis est ex crimine fusi\nSanguinis iste reus, nullis iam tutus in oris,\nCui pelagus tellusque furent.\" Mortalia tractant\nEt diuina probant. Digito nam bestia pendens\nExcutitur proiecta rogis; bene reddita flammae\nQuam dedit ipsa prius, quae culpae protulit ignem\nVnde gehenna calet; glacies tepefacta ueneni\nSoluitur in cineres, gelidaeque superbia pestis\nEx ardore perit; focus hic rapidique uapores\nNon solitas uires capiunt atque arida secum\nNutrimenta ferunt. Sed tu modo decoquis anguem\nVsa tuo feruore, fides; tibi subditur hostis\nFrigidus inque uicem faciens incendia flagrat\nVipereo fumante gelu. Veniente tumore\nLabi posse ferunt. Quantum per inania currit\nMens ignara boni! Iam tunc de corpore Pauli\nVirus abest oculis cum squameus exiit horror\nQuem serpens antiqua dabat; purgatus in amne\nAethereo Christique cruci sua membra relegans\nNescit ab angue mori; uorat haec quae flamma uenenum","prev":{"citation":"De Actibus Apostolorum 2.1087-1136","label":"Book 2, lines 2.1087-2.1136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.1087","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.1087"},"next":{"citation":"De Actibus Apostolorum 2.1189-1232","label":"Book 2, lines 2.1189-2.1232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.1189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.1189"},"credit":{"text":"Arator, De Actibus Apostolorum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ARATOR%7Cacti%7C001","quality":"proofread"}}