{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Actibus Apostolorum 2.203-255","citation":"Arator, De Actibus Apostolorum 2.203-255","ref":"2.203","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.203","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.203.md","author":{"name":"Arator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator"},"work":{"title":"De Actibus Apostolorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum","urn":null},"verse":true,"words":355,"text":"Namque haec humano generi collata uicissim\nClaudorum docuere pedes, quibus adstat imago\nSingula quaeque gerens, populo communis utrique.\nQuem Petrus antiquis tribuit consurgere plantis\nAd portam uicinus erat; gens uenit ab illo\nCircumcisa loco, Psalmi, Lex, atque Prophetae\nCui Christi cecinere diem. Quem Paulus ab aruis\nErigit ad templi numquam consederat aedes\nLonginqua tellure iacens, quia gentibus orsus\nCoepit ab ore pio solidae uestigia mentis\nIn turbas proferre rudes populoque mederi\nQuem latuit uox prisca Dei. Sic claudus uterque\nCum properat, genus omne leuat, gentisque salutem\nPersonae signauit iter, quae gloria rerum\nContulit ut Petro Paulum gerat ordo secundum,\nQui fundamentis manet architectus in illis.\nVt tamen Auctoris memoremus ad omnia laudes,\nHi duo sunt caeci properantibus undique turbis\nQui Domino dixere simul: \"Fili optime Dauid,\nDa tenebras exire graues, da cernere lucem\nQuam nescimus adhuc!\" Subitum tunc illa medelae\nSemper amica manus iubar intulit, atque reliquit\nNox oculos, exulque dies illuminat orbes,\nExpauitque redux inopina crepuscula uisus.\nHos populos liquet esse duos quos noxia uenae\nCaecauit natura suae; clementia Iesu,\nCum celebrauit iter, cum tempora carnis habere\nSe uoluit, de luce nouat purgatque figuram\nQuam delicta dabant, moxque integra fulsit imago\nQuae meruit sentire Deum: Pars iuncta cerebro\nMaxima sunt oculi; creat hos in munere Christus,\nQui caput et splendor rerum est. Pars omnibus ima\nSunt in fine pedes; hos sanat in aggere cura\nVocis apostolicae, quoniam speciosa uocantur\nQuae pacem cunctis portant uestigia terris.\nExortum est lumen tenebris per dona Magistri.\nHi statuunt gressus quibus est sors tradita uerbi,\nVt uigeat medicina sequens bonitate prioris\nPaulatimque salus in totum transeat orbem.\nIam rabidas hominum Paulus superauerat iras;\nVelificante fide subitas uomuere procellas\nIudaica de nube doli non primitus ulli\nPosse lauacra dari quam circumcisio carnis\nAccedat de Lege Dei. Gens dura, quid ultra\nAd lapides ferrumque uocas? Hoc umbra figurae,\nNon species mansura fuit; simulata relinque,\nQuae iam certa uides; Christi processit ab ore\nVita manens omnesque iubet de fonte renasci\nQui ueniunt. Cur membra secent partemque resoluant\nCum totum saluare queant? Ne quaere uetusto\nMore premi nouitatis opem deflexaque retro\nLumina constitui postquam uia rectior omnes\nDirigit et caesis illustrat sentibus orbem.","prev":{"citation":"De Actibus Apostolorum 2.156-202","label":"Book 2, lines 2.156-2.202","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.156"},"next":{"citation":"De Actibus Apostolorum 2.256-302","label":"Book 2, lines 2.256-2.302","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.256"},"credit":{"text":"Arator, De Actibus Apostolorum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ARATOR%7Cacti%7C001","quality":"proofread"}}