{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Actibus Apostolorum 2.348-401","citation":"Arator, De Actibus Apostolorum 2.348-401","ref":"2.348","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.348","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.348.md","author":{"name":"Arator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator"},"work":{"title":"De Actibus Apostolorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum","urn":null},"verse":true,"words":353,"text":"Quod statuit lex prisca magis deuinctaque iussit\nTunc haec membra tegi quae possidet atra libido\nCum properat libare Deo, laxata relinquens\nConiugio post sacra tamen, ne parcior usus\nAd subolis non staret opus sterilisque marito\nConnubii frigeret amor, cum certa propago\nHoc sollemne gerens nullos admitteret umquam\nExterna de stirpe uiros, ubi nomine prisco\nEx adytis perdurat honor prolesque per aeuum\nSanctificanda redit. Vicibus supplenda creandi\nEcclesiae nunc alma fides sine fine pudicos\nPontifices iubet esse suos et quaerit in omni\nCauta tribu quos rite probet, nec sanguinis iste\nSed meriti successus erit. Tamen illa figura,\nQua sine nulla uetus subsistit littera, demum\nHac melius nouitate manet uariatque recurrens\nAlterna ratione uices, ne forte sacerdos\nTunc generare uelit cum necdum mente capaces\nCernit adesse greges cumque instat, nouerit ardor\nDiscendique fames ut apertius ora resoluat,\nNe quisquam ieiunus eat. Nam semine uerbi\nProlem posse dari Paulus quoque saepius inquit\n\"Filioli\" dicendo \"mei.\" Iuuat ergo parumper\nEloquium genitale premi studiumque docentem\nDispensare suum, laxans pro tempore uires\nIngenii strictasque ferens, ne fusa profani\nConculcata terant, mundatis sancta reseruans.\nFas uetat inde queri; culpis hoc imputet Adae\nVenae poena suae; quid enim rea fauce parentum\nProgenies sibi iure petat? Sator ille benignus\nNi donare uelit quicquid temerarius error\nCorrupto natale tulit, uia sola salutis\nAffectus parcentis erit; miseratio semper\nConditione caret; praestans indebita, Christus\nHis pius accelerat iustusque his munera tardat.\nIn Macetum terris cum moenia nota Philippi\nDoctoris celebraret iter, bacchata puella\nSub stimulo Pythonis ait: \"Paulum esse ministrum\nAeterni scitote Dei.\" Professio uera\nMendaci de teste sonat, uocemque fidelem\nPerfidus auctor habet; sed non defertur honori\nQuod cogit formido loqui, nec mente cohaeret\nNudus amore timor. Paulus miseratus ab atro\nDaemone corda premi nolensque licere profano\nDiuinas aperire uias \"Fuge\" dixit \"et ista\nVlterius temptare caue!\" Nil iussa moratus,\nHostis abest, uacuamque domum possessor iniquus\nDeserit, ac profugo mulier sanata periclo\nConticuit de laude uiri; quae coepta peregit\nPlusque tacens hoc esse docet, de munere uulgi\nHaec quaestum faciebat heris, quos turbidus implet\nQuo caret illa furor, populique procacis in aure\nSeditione fremunt Romanis obuia sacris\nSacra dari ritusque nouos exire per orbem","prev":{"citation":"De Actibus Apostolorum 2.303-347","label":"Book 2, lines 2.303-2.347","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.303"},"next":{"citation":"De Actibus Apostolorum 2.402-454","label":"Book 2, lines 2.402-2.454","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.402"},"credit":{"text":"Arator, De Actibus Apostolorum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ARATOR%7Cacti%7C001","quality":"proofread"}}