{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Actibus Apostolorum 2.496-536","citation":"Arator, De Actibus Apostolorum 2.496-536","ref":"2.496","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.496","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.496","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.496.md","author":{"name":"Arator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator"},"work":{"title":"De Actibus Apostolorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Corporis atque animae commissus partibus exstat\nPlenus homo, sed nunc studiis diuersa sequentes\nAmbo uolunt quod neuter habet; uas lumine plenum\nSubdit utrumque Deo, \"Video\" clamans \"caro menti\nQuam sit iniqua meae\", rursusque salubriter infit\nNon propria de parte geri quod gratia donat.\nHoc celebremus iter, uita est quia Christus et ipse\nSe uocat esse uiam, per se gradiamur ut ad se,\nSanctaque ne pedibus posset cessare lucerna,\nPraeco datus fidei uestigia suggerit orbi.\nAttica discedens iam liquerat agmina Paulus\nEloquiis superata piis bimarisque Corinthi\nMoenia iuncta petens populosam repperit urbem,\nQuae, licet alterni contingeret aequoris undas,\nPerpetuas sitiebat aquas; ibi Ponticus ille\nAquila tunc praeceptor erat, uir plurima laudis\nInstrumenta gerens, cuius se Paulus amico\nContulit hospitio sociam dignatus adire\nArtis amore domum; nam scenifactor uterque\nPollebant operis studiis et dogmate Legis.\nChristus ait: \"Nunc, Paule, doce; non obuiat ullus\nMe comitante tibi; quae sit mihi moenibus istis\nTurba uides; insiste loquens; ego pectora firmo.\"\nIsta monent nullos umquam de munere tardo\nPosse queri gratis quod dat clementia Christi.\nTecta sub ambiguo lateat ne forte figura,\nQua dabitur ratione canam: De nomine saepe\nArgumenta trahi documentaque maxima gigni\nScripturae cecinere piae. Iuuat altius ergo\nQuaerere qui Paulo carus coniungitur hospes\nFactus in arte comes, sub cuius imagine causae\nSic uocitatus erat qualiue decorus honore est\nHac quoque parte placens: Aquilae natura fidelis\nSponte gerit quod forma tenet; nam debilis aeuo\nEt declinatis senior iam uisibus ales\nFlammiuomo sub sole iacet pennasque grauatas\nEius in igne fouet nocturnaque lumina pandit\nAtque oculos radiis ardentibus ingerit aegros\nAd ueterem reditura diem; sic dona caloris\nLanguida sumit auis, cuius de fomite uires\nAccipit et prisci reparat dispendia saecli;","prev":{"citation":"De Actibus Apostolorum 2.455-495","label":"Book 2, lines 2.455-2.495","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.455","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.455"},"next":{"citation":"De Actibus Apostolorum 2.537-583","label":"Book 2, lines 2.537-2.583","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.537","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.537"},"credit":{"text":"Arator, De Actibus Apostolorum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ARATOR%7Cacti%7C001","quality":"proofread"}}