{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Actibus Apostolorum 2.902-943","citation":"Arator, De Actibus Apostolorum 2.902-943","ref":"2.902","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.902","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.902","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.902.md","author":{"name":"Arator","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator"},"work":{"title":"De Actibus Apostolorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"Nec semel hoc pia iussa canunt. \"Angariat\" inquit\n\"Te quicumque petens ut pergas praeuius unum,\nCetera uade simul duo milia.\" Nonne uidentur\nHoc mandata loqui: Si quis te consulit errans\nIgnarusque uiae, quid sit Deus edere malis,\nProde Patrem, subiunge libens, quod Filius et quod\nSpiritus est almus, numero tres et tamen unus.\nHinc Iudaea uacans, sterilis quae dicitur arbor,\nExpectata tribus fructum non attulit annis,\nQuod triplici spernens tractare uolumina sensu\nIn fidei numeris nescit dare munera Christo.\nNobile iam templum Salomonis Paulus adire\nCoeperat et ueteris sollemnia reddere Legis.\nCorripit hunc Iudaea manus rabidoque tumultu\nConclamant necis esse reum, sed in arma tribunus\nEuolat et uinctum geminis iubet esse catenis.\nQuae tamen astrictis incumbunt dura lacertis\nNon animum tormenta ligant, quod Epistola Pauli\nLumine plena canit uinciri posse ministros,\nVinciri non posse fidem, uerbumque tenere\nSuppliciis non esse datum. Gradibusque sub ipsis\nConstitit Hebraeo plebi sermone locutus:\n\"O fratres patresque uiri! Me nostis in oris\nHis uenisse rudem; doctrinae deditus omni\nLegis amore fui; uobis modo testibus utor,\nQuorum scripta ferens ardebam caede Damasci\nChristicolas punire greges et finibus orbis\nHanc prohibere fidem. Sed non mortalia possunt\nAuctori certare suo. Descendit ab astris\nLux oculos clausura meos, et ab igne corusco\nAucta dies latuit, caligantesque tenebrae\nOrbibus incumbunt, quarum mihi tempore creuit\nAdueniens cum nocte iubar. Discernere causas\nEuentus post facta solet; bene uidimus umbras,\nVsuri iam Sole nouo. Sed et auribus haesit\nClamor ab ore Dei; repetito nomine Saule\nMe Christus terrore quatit, ne signifer ultra\nAuderem bellare sibi. Quo iure negabo\nQuo feriente cado, cuius de munere pronus\nAttollor meliore uia perque ardua surgo\nSublimisque sequor felicia dona ruinae!\nIam satis, o ciues, crudelia mouimus arma.","prev":{"citation":"De Actibus Apostolorum 2.861-901","label":"Book 2, lines 2.861-2.901","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.861","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.861"},"next":{"citation":"De Actibus Apostolorum 2.944-988","label":"Book 2, lines 2.944-2.988","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.944","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arator/de-actibus-apostolorum/2.944"},"credit":{"text":"Arator, De Actibus Apostolorum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ARATOR%7Cacti%7C001","quality":"proofread"}}