{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 101","citation":"Aristotle, De animalibus 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/101.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Eliquus aimantium ordo qui quadripartito diuiditur: hoc est r molli: crustato: testato: insecto: quemadmodum se habeat uideamus: Ergo mollia & quę uel crusta uel testa operiuntur: atque etiam insecta: sensibus prędita esse omnibus constat: Nam & uisu: & olphatu: & gustu: insecta enim tam pennata quam non pennata procul sentiunt: ut mel apes: & culices dicti mulioes: quod nisi odore agnoscerent: nunquam e longinquo sentirent: Sulphuris item odore ge nera insectorum multa intereunt: Ad hęc formicę origani sulphu risque puluisculo insperso: suas relinquunt cauernas: alioque migrant Cornus praeterea ceruini: facto incensu: plurima insectorum pars fugiunt: sed praecipue scyracis suffitu: Iam sepię polypi: Gammari odore ęscarum allectati capiuntur: Et polypi quidem ita adhęrescunt: ut auelli inde non possint: sed truncari potius patiantur: At uero pulica ria herba admota protinus ab odore eius resilire dicuntur: Gustus etiam similis ratio: interdum enim cibum persequuntur diuer sum: nec eisdem saporibus omnia delectantur: Nam apes nullam ad rem putidam solent aduolare: sed dulcia petunt: culices nulla dulcia gestiunt sed acida. Tactu uero sentire (quod etiam ante dixi) omnibus datum animantibus est: Quę autem siliceo te gmine operiuntur: olphatum gustumque habere constat: argumento ęscarum: purpuris.n.ęscas putidas purpurarii emoliuntur: & acce dunt ipse ad eiusmodi ęscam a longe utpote odorantes: Sensus item saporum iis inee eisdem illis rationibus patet: sapore.n.rerum earundem quęque delectantur ad quas ueniunt odoribus inuitata: quos gratos senserunt & discreuerunt: Adde quod quęcunque os optinent: iis & uoluptas per saporum actrectationem euenit: & dolor.","prev":{"citation":"De animalibus 99","label":"99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/99"},"next":{"citation":"De animalibus 102","label":"102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/102"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}