{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 102","citation":"Aristotle, De animalibus 102","ref":"102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/102.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"De uisu & auditu quanqui nihil certi: manifestique habemus: ungues tamen ad strepitu se subtrahere inferiusque subsidere cernuntur: quotiens ferramentum sentiunt admoueri: exiguo namque extant: Reliquo autem toto corpore perinde ac in cubili occuluntur: pectines quoque ad moto digito dehiscunt: mox comprimunt se ut cernentes: Natices item qui capiunt non aduerso flatu: sed secundo adeunt: quotiens ęsca persequuntur: nec uoce ulla: sed silentio agunt: utpote cum & olfaciant: & audiant: nec fieri posse aiunt: quin subterfugiant: si uox proferatur. Echinus inter testacea genera quibus facultas ingrediendi est: uertibula glandesque inter immobilia eiusdem generis olfatum minime habere uidentur: Sensus ad hunc modum animalium generi natura dispensauit: & tribuit. Ox quemadmodum uox se habeant disseremus: differt proculdu m bio uox a sono: & tertia his adnumeranda res est locutio: gutture parte una uox agitur: quocirca quibus pulmo deem: iis nulla uocis emittendę facultas est: locuto non nisi uocis per linguam expla natio est: uocales igitur litterę a uoce et gutture: consonantes lingua & labris proferuntur: quibus litteris omnem locutionem confici nulli dubium est: Quamobrem quibus animantium lingua libera absolutaque non est: ea neque uocem emittunt: neque sermocinantur: At sonus elidi uel aliis partibus potest: Ergo insectis animalibus: neque uocis: neque locutionis ulla facultas: sonusque iis spiritu interiore mouetur non exteriore: Nullum.n. ex iis spirat: sed alia murmur ędunt: ut apes: alia cane re dicuntur: ut cicadę: omnia uero in eo genere membrana sępto trans uerso subdita: qua pręcinctum corpus distinguitur: sonant: ut ge nus cicadarum: attritu spiritus. Muscę etiam apes: & reliqua iis similia: cum uolant: sese attollunt: & contrahunt: Sonus.n.","prev":{"citation":"De animalibus 101","label":"101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/101"},"next":{"citation":"De animalibus 103.1-4","label":"103.1 to 103.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/103.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/103.1"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}