{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 104","citation":"Aristotle, De animalibus 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/104.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Vadrupedum autem genus: quod animal procreat: uocem uarie mittit: neque est quod loqui possit: sed proprium id hominis est: Quibus enim locutio: iis etiam uox: At quibus uox non iis omnibus & locutio est: Qui surdi iam inde ab ortu naturę sunt: iidem etiam muti: uocem ergo emittere possunt: locutionem autem nullam: prueri ut cętera sua membra continere ac regere neque unt: Sic etiam linguę sunt impotentes: & quidem imperfecti & sęrius lingua absoluuntur: itaque magna ex parte balbutiunt: Totique lingua sunt: differunt: tum uoces: tum etiam locutiones: tractus ratione & regionis: Vox igitur acumine grauitateque maxime notescit: nec spses discrepant generis eiusdem: At uox explanata quam esse quasi locutionem: uel brutorum dixeris differt & cęterorum animalium: & eorum quę genere eodem continentur: loci ratione uerbi gratia: Perdicum alii caccabant: alii strident: Et auicularum nonnullę haud uocem eandem mittut quam sui parentes: si pręreptę pa terna caruerint educatioe: moribusque: & cantibus: cęterarum auium insueuerint: Iam uero luscinia modulos suos pullos docere uersusque: quos imitarentur tradere uisa est: utpote cum non perinde lo cutio: ut uox per naturam, proueniret: Sed acquiri posset per disciplinam et studium: unde homines quoque locutioe utuntur uaria: cum uorem omnes reddant eandem: Elephantus circa nares ore ipso uocem elidit spirabundam: quemadmodum cum homo simul & spiritum reddit & loquitur: At per nares similes tubarum raucitati sonat.","prev":{"citation":"De animalibus 103.5","label":"103.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/103.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/103.5"},"next":{"citation":"De animalibus 105","label":"105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/105"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}