{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 109","citation":"Aristotle, De animalibus 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/109.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Quo in genere: Quę animal generent: quę oua pariant: prętermittenda non sunt: euenit ut commune animalia cum stirpibus habeant: quod alia sęmine: alia sponte naturę oriantur: ut enim stirpes: aut sęmine stirpium aliarum pro ueniunt: aut sponte erumpunt: primordio quodam contracto ad ortum idoneo: quarum alię ex terra alimentum sibi hauriunt: alię in stirpibus: aliis & nasci: & augeri solent: ut in libris de stirpibus siue plantis exposuimus: sic animalia nasci: alia ex animalibus solent per formę cognationem: alia sponte nullo cagnatio nis sęmine antecedente: creantur: quorum alia humo aut stirpe putrescente consistunt: ut complura insecta generantur: alia in animalibus ipsis excrementisque partium gignutur: Quę igitur nisi sui cognati sęmine nunquam procreentur: iis omnibus ortis per coitum est: dummodo sexus discrimen id habeant: quod maren ac foeminam describere potest: Nam in piscium genere nonnulla nec mares: nec foemine gignuntur: quę licet genus idem cum aliis sortiantur: tamen specie differunt: Quędam etiam sui generis omnino consistunt: Nec desunt quę mare uidua: sexu uno foemineo formentur: quę perinde ut aues pariunt: quę uento oua concipiunt: quibus ab argumento conceptus nomine hypenemia quasi sub uentanea inditum est: Verum ea quae aues concipiunt omnia sunt infoecunda: Ita enim eorum natura nihil ultra ouum creare potest: nisi quo alio modo maris opera contingat: Sed de his diligentius post disseremus: piscium uero nonnullis cum spontina ędiderint oua: euenit ut ex iis animal progeneretur: Sed alia ex se ipsa id faciunt: alia non sine opera maris: ut de his quoque sequente disputatione commentabimur planius: simile enim fere & in genere auium existit: Quę autem per se uel in animali: uel in terra: uel in stirpe: uel etiam in eorum ipsorum partibus creantur: eademque maris ac foeminę sexu distincta sunt: iis coeuntibus: gignitur quidem aliquid: sed ex quo nihil amplius gigni possit: uerbi gratia coitu pediculorum: lendes dictę: procreantur: muscarum uermiculi: Pulicum genus uer miculorum oui speciem referens: ex quibus nec ea quę generarint proueniunt: nec aliud ullum animal: Sed id quod sunt sordes tantum persistunt.","prev":{"citation":"De animalibus 108-2","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/108-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/108-2"},"next":{"citation":"De animalibus 110","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/110"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}