{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 110","citation":"Aristotle, De animalibus 110","ref":"110","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/110","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/110.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Rimum igitur de iis quę solent coire dicendum est: mox de cęteris ex ordime quę uel singulatim uel ex communi accidunt ratione exponemus. Oitus nec similes omnium sunt: nec similem in modum aguntur: quę enim ex sanguineis pedestria uiuipara sunt eorum omnibus masculis: datu quidem est membrum ad officium generationis aptum: uerum non omnia simili modo coniunguntur: Sed quę retro urinam mittunt: auersa coeunt: ut leones: lepores: lynces: leporum etiam foemina sępenumero marem prior superuenit Cęterorum magna ex parte modus coeundi idem est: plurimę enim quadrupedes more coeunt iusto: foeminam scilicet mare supergradiente: Genus quoque auium omne eodem illo ac simplici more coniungitur. Differentias autem uel in auibus has annotamus: ut alię foemina considente humi: mare superueniente coeant: ut gallinę: alię non considente foemina sed stante: ut grues: & quę ita coeunt: rem quam celerrime pragunt: mas.n.supersiliens cito ut passeres perficit: quadrupedum ursae demissis cruribus quemadmodum cętera quę pedibus innitendo exercent uenerem: admota parte maris supina: ad dorsum foeminę: coeunt herina ceis coitus erectis partibus: supinis hęrentibus sibi aduersis: Interea quę aimal generant augenturque magnitudine insigni: nec ceruę mares suos patiuntur: nisi raro: nec uaccę tauros: propter rigorem genitalis nimiamque tentiginem: Sed clunibus subsidentibus sęmen recipiunt genitale: sic in ceruis mansuetis fieri uisum est: lupi eodem coeunt modo: quo canes: feles non parte posteriore se iungunt: Sed mas stat: foemina subiacet: Sunt porro in eo genere foeminę ipsę natura libidinosę & salaces: itaque mares ad coitum ipsę frequentes alliciunt: inuitant: cogunt: puniunt eta: nisi pareant Cameli sedente foemina coeunt: nec auersi sed complectente mare ut cęterę quadrupedes agunt: & coitum toto die exercent: petunt recessuum solitudines: cum libet coire: nec aliquis eo potest tuto accedere: praeterquam pastor armenti: Genitale camelis neruo ita constat: ut uel ex eo confici possit: quo arcus fidissime intendatur Elephanti etiam solitudines petunt coituri: Sed pręcipue secus flumina & qua pasci consueuerunt: Subsidit foeinna clunibusque submissis: insistit pedibus ac innititur: Mas superueniens con primit atque ita munere uenereo fungitur: Vituli marini modo animalium retro mingentium coeunt: & diu ligati in coitu co hęrent: ut canes: genitale his maribus grande est.","prev":{"citation":"De animalibus 109","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/109"},"next":{"citation":"De animalibus 111","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/111"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}