{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 111","citation":"Aristotle, De animalibus 111","ref":"111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/111.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Vinetiam pedestrium quadrupedes quae oua pariunt: eodem coeunt modo: quo ea quę animal generant: mare super ueniente: ut testudo tam aquatilis quam terrestris: et habent uero in quod meatus contingant: & quod per coitum adhęreant: ut rana: & reliqua generis eiusdem. Vę autem pedibus carent & longo sunt corpore: ut serqu pentes: ut murenę: iis coitus circumplexu mutuo supinarum partium agitur: & quidem serpentes ita circunuolutę sibi ipsę cohęrent: ut unius serpentis bicipitis corpus totum esse uideatur: hoc eodem modo lacertarum etiam genus complexu simili coit Isces omnes exceptis planis cartilaginei generis admotis p inuicem partibus supinis copulantur: plani autem eius generis iidemque habentes caudam: ut raia: pastinaca: & reliqua huiuscemodi: non solum admotis supinis: sed etiam tergo foe minarum: supinis marium superpositis: modo cauda impedi mento nullo ob crassitudinem sit: coeunt: At squatinę & qui buscunque plenior cauda est: iis attritu mutuo tantum partium supinarum: coitus agitur: Sunt qui se uidisse confirment nonnulla ex cartilagineis auersa modo canum terrestrium cohęrere foemina in omni cartilagineo genere: maior quam mas est: quod idem fere uel in cęteris generibus piscium esse constat: Carti laginea uero praeter ea quae enumerauimus sunt bos: lamia: Aquila: Torpedo: rana: omneque genus mustelorum: Sed onnia cartilaginea hunc in modum coire apertius notatum a pluribus est: morantur enim in coeundo diutius omnia quę animal ge nerant: qui quę oua: Delphinis quoque omnique cętario generi hic idem modus est coeundi: planis enim admotis partibus agunt: nec parum multumue temporis: sed mediocre in coitu ipso consumunt.","prev":{"citation":"De animalibus 110","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/110"},"next":{"citation":"De animalibus 112","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/112"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}