{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 113","citation":"Aristotle, De animalibus 113","ref":"113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/113.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Ollia ut polypi: sepię lolligines: modo eodem omnia co m eunt: oribus enim inuicem admotis: complexuque mutuo brachiorum: libidinem explent: Ergo polypis coitus cum alter capite uulgo apellato in terram uerso: nitibundoque explicat: porrigitque sua brachia alter superuenit: passisque brachiis singulis ad singula subiacentis acetabulorum conceptu mutuo adhęrescit: Marem etiam nonnulli aiunt gerere: quod genita lis speciem referat suo brachio: in quo duo amplissima acetabula habentur: neruo id quasi constare porrectum ad medium usque brachium confirmant: totumque nari foeminę annecti: Sepiae ac lolligines ora applicantes & brachia inter se componentes: natantesque in aduersum coeunt: narem etiam dictam in narem inserunt: natatus alteri retrorsum: alteri ante uersus: in os agitur Pariunt ea sui corporis parte quae fistula dicitur: qua & coire eas nonnulli arbitrantur. Enera crusta operta: ut locustę: Gammari: squillę: & hu iusmodi reliqua: more quadrupedum retro mingentium coeunt: scilicet ut foemina caudam supinam exponat: mas suam superponat: & applicet: coire solent in eunte uere: iuxta terram Iam enim coitus omnium id genus exploratus est: interdum etiam cum ficus maturescunt coire incipiunt: Hoc eodem modn Gammari quoque & Squillę coeunt: Cancri parte priore copulantur: sua opercula loculosa illa rugosaque mutua consertione componentes: Primum cancer minor ab auerso superuenire solet tum maior ubi ille superuenerit: uertit se in latus: Nulla re differt foemina a mare: nisi quod operculum applicatile illud amplius: & distantius & hirsutius foeminę gerant: in quo oua pariunt & qua egerunt excrementum: membrum autem quod mas in foeminam inserat: nullum omnino habetur.","prev":{"citation":"De animalibus 112","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/112"},"next":{"citation":"De animalibus 114","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/114"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}