{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 114","citation":"Aristotle, De animalibus 114","ref":"114","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/114","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/114.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":397,"text":"Nsecta auersa coeunt: deinde quod minus est: superuenit majus hoc est mas foeminam: nec mas in foeminam geni tale ullum inserit membrum more animalium cęterorum: sed foemina sursum in maris receptum caudę ultimum suę meatum quendam pręducens reflectit: qui in nonnullis maior qui proportione totius corporis esse uidetur: cum ipsa parua admodum sint: Sed sunt etiam in quibus minus inconueniens estimetur: planum hoc fuerit: si muscas coitu uenereo compulatas diuiseris tardo etiam quae coiuerint: se iunguntur digressu: diu nanque eorum copulatio du rat quod in iis quę in nostro conspectu uersantur facile patet: uer bi causa in muscis: in scarabeis: omnia enim ad hunc modum coeunt: uidelicet muscę: Scarabei: uerticilla: phalangia: & si quid aliud generis eiusdem coire solet: Phalangiis quę texunt: coitus agitur hoc modo: cum foemina deductam araneam traxerit: mas eam dem mutuo trahit quod ubi sępius fecerint: coeunt: & auersis clunibus copulantur: nam propter aluum orbiculatam modus hic coniungendi iis congruit: Coitum omnium aimalium fieri ad hunc modum apertum est: tempora autem coitus descripta & ętates certas ad uenerem singulis animalium natura fixit & statuit: ergo plurimorum animantium natura uult quidem rem ueneream per id tempus cum hyemis cessante sęuitia: ęstatis clęmentia oritur: quod sane tempus ueris est: quo plurima & uolatilia & pedestria & natantia ad coitum excitantur: sed sunt quę per autumnum etiam & hyemen coeant: atque pariant: ut nonnulla cum aquatilium tum uolucrum genera: homini maxime temporibus omnibus opportunus coitus est: atque etiam plura alia pedestris generis: quę cum homine uiuunt: coitum nullo tpere aspernantur: uidelicet propter teporem & pabuli ubertatem: quorum tempus etiam gerendi uteri breue est: ut suis: ut canis: & uolucrum quę sępius pariunt: Complura etiam educationi suorum partuum consulendo: non nisi commodo tempore coeunt: Stimulatur ad uenerem mas hominum magis tempore hyberno: foemina ęstiuo: Genus autem auium ut dictum est: parte plurima uere ac in eunte ęstate coit: & parit excepta alcyone: quę circa brumam parere solita est: quamobrem quotiens bruma serena existit: dies alcyoneę appellantur: Septen ante brumam: & septem a bruma: ut simonides quoque suo carmine tradidit: ut cum per mensem hybernum iuppiter bis septem molitur dies teporis: clęmentiam hanc temporis nutricem sacram uarię & pictę alcyonis mortales dixere: tranquillum uero tantisper tempus efficitur si ita euenerit: ut bruma austrina uergiliis aquiloniis fiat: septem primis diebus nidum conficere auem hanc fertur: reliquis septem parere educareque dies alcyonęas fieri circa brumam non semper nostris locis contingit: At in siculo marini pene semper id euenit: parit alcyon circiter quinque oua.","prev":{"citation":"De animalibus 113","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/113"},"next":{"citation":"De animalibus 115","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/115"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}