{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 115","citation":"Aristotle, De animalibus 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/115.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Ergi & gauię saxis maritimis oua bina ternaue pariunt: m Sed gauię ęstate: mergi a bruma in eunte uere: & incubant: cęterarum auium more: Sed neutra earum auium conditur: Omnium rarissimum uidisse alcyonem est: fere enim circa uergiliarum occasum brumamque ipsam apparet: & ubi primum per portum non plusquam nauem circunuolarit: statim abit ut nusquam pręterea uideatur quomodo stesichorum quoque eius meminisse notum est: luscinia etiam parit ęstate: quinque aut sex oua: conditur ab autumno usque ad uernos dies: Insecta hyberno quoque tempore coeunt: & serenis austrinisque diebus: nascuntur ea quę se abdere non solent: ut muscę: formicę: semel anno magna pars siluestrium animalium parit quę scilicet non ut lepores superfoetant: pisces plurimi etiam semel pariunt: ut ii quos fusaneos ex argumento cognominant: quod fusim retibus capiantur: ut Thunni: limarię: mugiles: Spurię: monedulę: chromes: passeres: & reliqua generis eiusdem: excepto lupo: huic.n. soli ex eo genere partus bis anno exercetur: Sed poste rior infirmior est: Sarda quoque & saxatiles bis: excepto mullo bic.n.solus ter parit: quod ex foetu ipso staturaque intelligitur: ter.n. aliquibus in locis partus apparet: Scorpio bis: Et sargus uere ac autunno: Salpa semel autuno: Thunna etiam semel: Sed quoniam partem pręmature: partem sero producat: hinc foetificare bis creditur: ędit primam partem circa mensem decembrem a bruma: Alteram uere: differt mas Thunnus a foemina: eo quod foeminę pinnula iuncta sub uentre est: aphareus nuncupata: quae mari deest.","prev":{"citation":"De animalibus 114","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/114"},"next":{"citation":"De animalibus 116","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/116"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}