{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 121","citation":"Aristotle, De animalibus 121","ref":"121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/121.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Anes non per totam coeunt uitam: sed usque ad quendam ętatis uigorem: ad annos enim duodecim magna ex parte & coeunt & implentur: Verum iam aliquibus tum foe minis: tum maribus: uel annum octauum & decimum atque etiam uigesimum natis facultas non defuit prolifici coitus: nam his quoque senectus uim generandi pariendique ut & cęteris tollit. Amelus ab auerso urinam reddit: sed coit quemadmodum dictum iam est: Tempus coeundi in terra Arabia: mense septembri: fert uentrem menses duodecim: parit singulos uiuiparum nanque est: Incipit & mas & foemina coire in trimatu foemina post partum uno interposito anno coit. Lephantus foemina incipit coire anno aut duodecimo: cum celerrime aut quintodecimo: cum lentissime: Mas quinque aut sex annos natus superuenit: in eunte uere: coitum triennio interposito repetit: Quam grauidam reddidit eandem prętere a tangere nunquam patitur: Vterum biennio gerit: parit singulos uiuiparum nanque est: foetum magnitudine bimenstris aut tri menstris uituli ędit: Coitum animalium quę non nisi coeundo progenerent: ad hunc modum habere se intelligimus. Ox de generatione eorum quę uel coeant uel non coeant con mentabimur: & primum de iis quę siliceo tegmine operi untur: hoc enim unum fere genus totu expers coitus est. Vrpurę uerno tpare: eundem in locum sese colligentes condunt quam fauaginem nominant: quę uelut fauus est apum: Verum non ita elegans: sed quasi e putaminibus cicerum alborum: multa inter se composita struem unam sua cohęsione coagmentarint: nullum his pa tet foramen: neque ex iis purpurę enascuntur sed cum purpurę: tum etiam reliqua testis inclusa e limo fere et materia putrescente oriuntur illa uero coagmentatio fano similis tanqui purgamentum: tam iis qui buccinis euenit: nam buccinis quoque fauificare in more est.","prev":{"citation":"De animalibus 120","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/120"},"next":{"citation":"De animalibus 122","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/122"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}