{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 122","citation":"Aristotle, De animalibus 122","ref":"122","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/122","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/122.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Itaque ne ea quidem quę ex testaceis fauos saliuant: alio modo quam cętera testis inclusa generantur: Verum melius atque uberius quo tiens pręsunt quae eiusdem sunt generis: emittunt.n.cum suos ordiuntur fauos mucrone quendam ex quo putamineę cellulę illę consistunt hęc ergo rupta diffusaque omnia humorem quem continebant: in terram dimittunt: Mox eo quo effuderint loco: gignuntur purpurulae exordio admodum exiguo consistentes: quas sibi annexas gerunt quae grandes capiuntur: nonnullę etiam forma nondum distineta cernuntur: si forte priusqui pepererint capiantur: foetus interdum per crates & tegetes non qualibet elidunt: sed congregatę eodem: ut facere in ma ri solent: itaque per angustiam ueluti uuę specie foetus conformatur Genera purpurarum plura: & nonnullę magnitudine augentur insigni: ut quę ad sigeum & lectum idę promontoria gignuntur: Alię paruę: ut quas euripus fert: & caria: pelagię magnę scabręque sunt: quarum flos magna ex parte niger: sed nonnullis rubidus pusillus: nonnullas ex magnis uel ad pretium minę euadere no uimus: Paruę ad littora & oras reperiuntur flore rubro: partes item aquilonię nigras: austrinę rubras magna ex parte ferunt: capiuntur tempore uerno: cum fauos extruunt: Caniculę tempore nullę fere capiuntur: non enim tantisper pascuntur: sed se abscondunt: & latent: florem suum inter papauer dictu: & collum continent: textu spissiore aspectu ueluti membranę candicantis: quam detrahunt: tingit hęc pressa & inficit manum: partinet eadem suo situ perinde: ut uena idque flos ille celeber putatur: reliquum contextus quasi alumen est: Cum fauificant purpurę: tunc deterrimum habent florem: Paruas tundunt cum testis: non enim detrahere facile est: maiorum florem testa ablata detrahunt: quamobrem euenit ut collum a papauere separetur: Flos enim positus inter hęc est: supra eam partem quam uentrem appellant: Itaque detracto flore diuidan tur partes istę necesse est: Dant operam ut uiuę frangantur nam si prius quam fregeris expirarint: florem omnem cum uita euomunt: quapropter solent eas asseruare in nassis: dum ips se colligant atque requiescant: Veteres nassam ęscę adiunctam demittere non so lebant: itaque sępe accidebat: ut purpura iam extracta decideret: At homines nostrę ętatis adiungunt nassas: ne si decidat absoluatur: quod tunc potissimum euenit cum plena est: nam si inanis sit: difficile se euellere potest: hęc propria eueniunt purpuris.","prev":{"citation":"De animalibus 121","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/121"},"next":{"citation":"De animalibus 123","label":"ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/123"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}