{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 129","citation":"Aristotle, De animalibus 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/129.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Vermen autem omnia faciunt exce pto genere quodam papilionum: quod durum quiddam simile cartamo: idest gnici semini producit. Sed intus fluidum uermibus uero ipsis non parte aliqua: sicut in ouis animal creatur: sed totus uermis ac crescit: & particulatim discretus formatur in speem destinati animalis. procreantur porro insecta aut ex animalibus generis eiusdem ut phalangia: & aranei ex phalangiis & araneis: ut bruci: locustę: cica dę. Aut non ex animalibus sed sponte. alia ex rore qui frondibus insidat uidelicet uerno tpare: ut natura fert. Sępe tamen & hyberno: quo tiens tranquillum australeque tempus diutius constitit. Item alia ex cęno aut fimo putrescente oriuntur: alia in lignis aut stirpium aut cęsis: alia in aimalium pilis: alia in excrementis: aut iam excretis: aut adhuc intra animantem contentis: ut quę tineę siue lumbrici appellantur: quorum genera tria sunt: latum: teres: & quod ascarida appellatum est: ex quo nihil procreari aliud potest. Latu autem illud solum intestino adhęrens: parit simile cucumeris semini: quo indicio medici genus id lumbrici inesse intelligunt. Ascuntur papiliones ex erucis. erucę ex uirentibus foliis: n maximeque exbrassicę. primum minus quid milio consistit in folio. Mox uermiculi inde contrahuntur & accrescunt: Tum intra triduum eruculę afformantur: quę auctę motu cessant: suaque forma immutantur: appellanturque tantisper chrysalides: quasi aurelias dixeris: duro intectę putamine sunt: ad tactum mobiles: meatibus araneosis obductę: non os: non aliud ex membris quod con spicuum sit possident. longo post tpere putamine obrupto euolant inde aimalia pennigera: quos papiliones uocamus. Itaque primum dum erucę sunt: cibo aluntur: atque excrementum emittunt. At uero cum in aurelias dictas transierint: nihil uel gustant: uel excernunt: hęc eadem gignendi roio cęterorum etiam est: quę ex uermibus consistant: Siue ex coitu animalium uermes: seu sine coitu prodiere. nam & apium & crabronum: & uesparum uermes: quandiu recentes sunt & aluntur: tantisper & stercus emittere uidentur. At cum formę liniamenta receperint: sub qua facie nymphę appellantur.","prev":{"citation":"De animalibus 128","label":"128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/128"},"next":{"citation":"De animalibus 130","label":"130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/130"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}