{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 131","citation":"Aristotle, De animalibus 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/131.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Commune omnium uermium est: & eorum quę ex uer mibus proueniunt animalium: ut primordium generationis: aut a sole: aut a spiritu pręstetur: sed copiosius ac celerius fiunt tipulę in aquis quarum sedimentum uarium ac promiscuum sit: quale in agro megarico in operis solet misceri. putrescit etenim hoc facilius & autumno quoque uberius generatur. minus enim humoris esse tunc accidit. r Ediui gramine oriuntur. Carabei uirides Gallerucę iam uocari incipientes uermi s bus fimo bouis: aut iumenti creatis gignuntur. Carabei pillulaii in fimo quem uoluunt conduntur per hyemem: s. paruosque uermiculos pariunt: ex quibus ipsi procreantur. Quinetiam leguminum uermiculis pennata animalia ratione simili prodeunt. Vscę ex uermiculis fimi digesti in partes gignuntur: quamobrem qui eo funguntur munere contendunt. Reliquum fimi promiscui discernere: etam confectum concoctumque esse fimum confirmant. Pricipium autem uermiculorum ipsorum exiguum est: quod primum ru bescit atque ex immobili quasi hęrens adhuc fibris: moueri incipit. Mox uermiculis immobilis redditur: qui cum postea motus est rursus immobilis fit. demunque generat muscam: quę flatus aut solis beneficio moueatur. t Abani ex ligno nascuntur. Rsodagnę quas modelas appellem: ex uermiculis immu tatis qui in brasicę caulę creantur. Antharidę ex erucis fici: piri: pini: atque etiam sentis cani nę oriuntur: fiunt enim in his omnibus uermes: petit genus id animalis foetida: quoniam ex tali materia constitutu est. Inarii culices ex uermiculis: qui fęce uini acescente gignuntur u originem trahunt. Quinetiam in his quę putredinem nullam posse recipere existimantur: nasci animalia. nouimus ut uermes in niue uetustiore qui hirti sunt pilis & rubidi: quoniam & ipsa nix uetustate rubescit: sed in niue medię terrę candidi & gran diores inueniuntur: torpent omnes ac difficulter mouentur. In cypro insula ęrariis fornacibus ubi chalcites lapis ingestus compluribus diebus crematur: bestiolę in medio igne nascuntur pennatę: paulo muscis grandibus maiores: quę per ignem saliant atque ambulent. Emoritur & hoc genus & illud niuis alumnum.","prev":{"citation":"De animalibus 130","label":"130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/130"},"next":{"citation":"De animalibus 132","label":"132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/132"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}