{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 132","citation":"Aristotle, De animalibus 132","ref":"132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/132.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Cum alterum ab igne: alterum a niue dimotum est: Nonnulla corpora esse animalium: quae igne non absumantur. Salamandra claro documento est: quę ut aiunt ignem inambulans per eum extinguit. hypanis fluuius apud cimerium bosporum sub solsticio defert: ueluti folliculos acinis maiores: quibus quadrupedes uolucres erumpunt. quod genus animalis in post meridianum usque diei tempus uiuit & uolat. mox descendente sole macrescit & languet. deinde occidente emoritur: uita non ultra unum diem peracta. Vnde ephemerum idem diarium appellatum est. Quę ex erucis aut uermibus gignuntur: aranea inuoluta magna ex parte principio exeunt hęc ita. Espę autem Ichneumone nuncupatę quę minores qui cęterę sunt phalangia perimunt: occisaque ferunt in parietinas: aut aliquid tale foramine peruium. deinde illinut luto atque ex iis incubando suum procreant genus. Nonnulla ex iis quorum pennis crusta superuenit: & ex minutis quae nomine carent: nidos sibi e luto peruos aut ad se pulchra: aut ad parietimas confingunt: atque in iis uermiculos pariunt Empus generatois principio ad finem: maximę fere parti septenariis ternis describitur: aut quaternis. Culicum & uer miformis generis parti plurimę: ter septeni attributi sunt. Ouiparis quater septeni magna ex parte. septem ex iis ab initu concre tio & consummatio oui uendicat sibi. reliquis tribus septenis incubant atque excludunt: ea scilicet quę suo procreant foetu: ut araneus: aut aliquid generis eiusdem. mutationes uero & transitus in figuras alias trinis aut quadrinis diebus: parti maximę peraguntur: sicut in mor bis quoque dies decretorius euenit. Talis insectorum generatio est. Ereunt striatis contortisque membris ut senectute. genus maiorum animalium moritur: quę pennata ex iis sunt. pennis etiam conuulsis autumno fere moriuntur. Tabani quidem uel aqua intercute oculorum cęci intereunt. E generatione apum uaria sententia est: alii enim eas pa d rere & coire negant: Sed deportare foeturam existimant: nec unde portent: constat inter omnes. Sed alii ex flore callyntri: alii ex flore harundinis: alii ex flore oleę aiunt argumentumque afferunt: quod cum oliuarum, prouentus fit largior: tunc plura examina prodeant. Sunt qui fucorum quidem foeturam comportari ab aliquo ex iis quae modo dixi: arbi trentur.","prev":{"citation":"De animalibus 131","label":"131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/131"},"next":{"citation":"De animalibus 133","label":"133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/133"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}