{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 144","citation":"Aristotle, De animalibus 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/144.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"At maiorum auium generi plus prętereat temporis necesse est. minori autem minus sufficit. Effertur per id tempus luteus humor ad cacumen: qua principium oui est: atque ouum detergitur ea parte: & cor quasi punctum sanguineum in candido liquore consistit: quod pun ctum salit. Iam & mouetur: ut animal. Tendunt ex eo meatus uenales sanguigeri duo tortuosi ad tunicam ambientem utramque: dum augetur. Membrana etiam fibris distincta sanguineis: iam album liquorem per id tempus circundat: a meatibus illis uenarum oriens. Paulo autem post: & corpus iam pulli discernitur: exiguum admodum primum & candidum: conspicuum capite: & maxime oculis inflatis: quibus ita permanet diu. sęro enim decrescunt oculi: & se ad ratam contrahunt proportionem. Pars autem inferior corporis: nullo membro a superiore distingui Inter initia cernitur. Meatuum quos ex corde tendere diximus: alter ad ambiendum album liquorem fertur: alter ad luteum ue lut umbilicus. Origo itaque pulli in albumine est: cibus per um bilicum ex luteo petitur. Die iam decimo pullus totus perspicuus est: & membrana omnia patent. caput grandius toto corpore est: oculi capite grandiores hęrent. quippe qui fabis maiores per id tempus emineant: nigri nondum cum pupilla: quibus si cutem detrahas: nihil solidi uideris: sed humorem candidum rigidumque admodum refulgentem ad lucem: nec quicquam aliud ita oculi & caput. Iam uero & uiscera eo tempore patent: & aluui intesti norumque natura perspicua est. Venę etiam illę a corde proficiscentes: iam sese iuxta umbilicum constituunt. Ab ipso au tem umbilico uena oritur duplex: altera tendens ad membranam ambientem uitellum: qui eo tpare humet: & largior quam secun dum naturam est: altera permeans ad membranam ambientem eam qua pullus operitur: membranam & eam quę uitellum humoremque interiectum continet. dum enim pullus paulatim increscit. Vi tellus seorsum in duas partes secatur: quarum altera locum tenet superiorem: altera inferiorem: & medius humor candidus con tinetur: Nec partem inferiorem a uitello liquor deserit albus: qualis ante habeatur.","prev":{"citation":"De animalibus 143","label":"ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/143"},"next":{"citation":"De animalibus 145","label":"ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/145"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}