{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 145","citation":"Aristotle, De animalibus 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/145.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Decimo die albumen exiguum iam: et lentum crassum: pallidulum nouissime inest. Sunt enim quęque locata hoc ordie. prima postremaque ad testam oui membrana posita est: non teste ipsius natiua: sed altera illi subiecta: liquor in ea candidus est: Deinde pullus continetur obuolutus membrana: ne in humore maneat. Mox pullo uitellus subiacet: in quem alteram ex uenis prorepere dictum est cum altera albumen ambiens petat. Cuncta autem ambit membrana cum humore: specie saniei: Tum uero membrana alia circa ipsum foetum ut dictum est ducitur: arcens humorem sub qua uitellus alia obuolutus membrana: in quem umbilicus a corde: ac uena maiore oriens pertinet: atque ita efficitur: ne foetus alterutro humore attingatur. Vicesimo die iam pullus si quis putamine secto sollicitet: mouet intus sese: pipitque aliquantulum: & iam ab eodem die plumescit: quotiens ultra uicesimum exclusio protelatur: ita positus est: ut caput super crus dextrum admotum ilibus: alam super caput positam habeat: quinetiam membrana quę pro secundis habetur: post ul timam testę membranam: ad quam alter umbilicus pertendit: euidens per id tempus est: pullusque in eadem iam totus locatur: & altera quoque membrana quę & ipsa uice secundarum pręstat: uitellumque ambit: ad quem alter umbilicus procedit: latius pa tet. Oritur umbilicus uterque a corde: & uena maiore ut dictum est. Fit autem per id tempus ut umbilicus alter: qui in secundas exteriores fertur: compresso iam animante absoluatur: alter qui adit uitellum ad pulli tenue intestinum annectatur. Iam & pullum ipsum multum humoris lutei subit: atque in eius aluo fecis aliquid subsidit luteum excrementum etiam album eodem tempore pullus emittit: & in aluo quiddam album consistit. Demum uitellus paulatim absumitur totus membrorum haustu: ita ut si pullo decimo die post excluso rescindas aluum: non nihil adhuc uitelli comperias. Vmbilico uero absoluitur pullus: nec quicquam pręterea haurit. Totus enim humor qui in medio continebatur: absumptus iam est. Tempore autem supradicto pullus dormit quidem sed non perpetuo: quippe qui excitetur interdum: & mouens sese respiciat atque pipiat. Cor etiam eius cum umbilico ut spiran tis: reflat & palpitat: Sed auium ortus ad hunc modum ex ouo agitur.","prev":{"citation":"De animalibus 144","label":"ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/144"},"next":{"citation":"De animalibus 146","label":"ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/146"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}