{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 148","citation":"Aristotle, De animalibus 148","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/148.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Incubat autem uiginti diebus: & pullos nido expellit: quod idem & alię complures uolucres faciunt. quibus enim partus numerosior est: unum sępe eiiciunt. Enera aquilarum non eque omnia prolem fastidiunt: sed difficilior in alendo una cui nomen pygargo: cauda albi cans dederat: begninior quę tota nigricat colore: nam omnes fere alites: quibus ungues adunci: pullos cum primum prouo landi facultas fuerit: nido expellunt: percutientesque cogunt discedere: & cęterę quoque aues maxima fere sui parte ut dictum est idem hoc faciunt: cunque enutrierint: nihil pręterea adhibent curę: excepta cornice: quę aliquandiu prouidet. quippe quae uolantes iam suos pullos pascens ipsa comitetur. Vculus ex accipitre fieri immutata figura à nonnullis putatur: quoniam quo tempore is apparet: accipiter ille cui similis est non aspicitur: sed ita fere euenit: ut ne cęteri quidem accipitres item cernantur: cum primum uocem emisit cuculus: nisi perquam paucis diebus. Ipse autem breui tempore ęstatis uisus: hyeme non cernitur. est hic neque aduncis unguibus ut accipiter: neque capite accipitri similis: sed ea utraque parte colunbum potius qui accipitrem representat: nec alio qui colore imitatur acci pitrem nisi quod accipiter maculis distinguitur ceu lineis: cuculus uelut punctis magnitudo atque uolatus similis accipitrum minimo: qui magna ex parte per id tempus non cernitur: quo cuculus apparet: nam uel ambo una uisi aliquando sunt. Quinetiam accipitre interimi cuculus uisus est: quod nulla auis suo in genere solet facere. pullos cuculi nemo se ait uidisse: parit tamen uerum non in nido quem ipse fecerit: sed interdum in nidis minorum auium: & oua quę aliena reppererit ędit: maxime uero nidos palumbium petit: quorum & ipsorum oua ęsu absumens: sua re linquit. parit maiore ex parte singula oua raro bina. Curucae quoque in nido parit: fouet illa: & excludit & educat: quo quidem precipue tempore & pinguis et grati saporis pullus cuculi est. Pulli etiam accipitrum suaues ualde pinguesque efficiuntur.","prev":{"citation":"De animalibus 147","label":"ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/147"},"next":{"citation":"De animalibus 149","label":"ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/149"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}