{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 155","citation":"Aristotle, De animalibus 155","ref":"155","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/155","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/155.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":380,"text":"Idem & cęteri faciunt: quoniam littora & tepidiora sunt: & tutiora ne foetus a maioribus absumantur: cibum etiam prębent uberius unde fit: ut in ponto circa thermodoontem amnem plurimi pariant. est enim is locus tranquillus: tepidus & aquarum dulcium copiosus. Pisces qui oua ędunt semel pariunt anno: preter fucas pusillas quae bis pariunt anno. differt hoc in genere mas a foemina quod nigrior & squamis amplioribus est. Caeteri pisces oua eodem foramine uuluę ędunt: qui autem acus uocatur unus: tempore pariendi utero dehiscente oua emittit. habet enim hic rimam quandam sub uentre imo: ut Cecilię serpentes: a partu autem uiuit & uulnus callescit. Generatio ex ouo simili agitur modo siue intus siue foris est ouum. summo nanque ouo innascitur foetus membrana obducta: oculi primum patent grandes: & in globi speciem afformati: quare constat non similiter gigni atque ex uermibus ut quidam putarunt: contra enim in illis euenit: ut pars inferior maior inter initia sit: oculi & caput postea augeantur. ouo autem rupto foetus uelut nucleus constat: quim primum nullum accipit cibum: sed oui humore iam hausto increscunt: post nutriuntur aquis dulcibus fluuiorum usque dum satis augeantur. Efertur ex ponto in hellespontum purgamentum quoddam illius d maris: quod algę nomine phycos appellant: colore pallidum florem algę id ee alii uolunt: atque ex eo fucariam algam prouenire. fit hoc ęstatis initio eoque tum ostreę: tum etiam pisciculi eius loci aluntur. Vrpuram quoque suum florem hinc trahere nonnulli existimant Acustres & fluuiatiles pisces quinto suę ętatis mense ute rum gestare magna ex parte incipiunt. pariunt omnes intra annum: nec semen generationis simul omne emittunt: sed modno marinorum. hic quoque semper intra se aliquid plus minus focinę ouorum mares liquoris prolifici retinent: pariuunt temporibus ęstatis. Yprini quinquies aut sexies anno partumque syderum ratione potissimum faciunt: erica ter: reliqui semelędunt oua. In sta gnis fluuiorum & harundinetis lacuum ut phoxini & percę. Iluri & percę continentem emittunt suum foetum: adeo enim s foetus ipse continuo filo sibi cohęret: ut percę quidem: quoniam latior est: piscatores in lacu harundine glomerent: pariunt siluri grandiores stagno altiore: quippe cum nonnulli uel trium passuu altitudine pariant: minores breuiore contenti sunt gurgite: prę cipue ad radices salicis: aut cuiusuis arboris atque etiam inter harundines & algas: & muscosam congeriem: non solum pares cum paribus: sed etiam admodum grandes cum paruis ueni unt: ammotisque meatibus: quos aliqui umbilicos uocant. Foemina ouum mas liquorem uenereum depromit.","prev":{"citation":"De animalibus 154","label":"ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/154"},"next":{"citation":"De animalibus 156","label":"ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/156"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}