{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 164","citation":"Aristotle, De animalibus 164","ref":"164","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/164","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/164.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Sunt porro animalia propensiora ad coitum prope dixerim omnia uerno tempore: sed sunt tamen quae non eo tempore coeant: uerum prout quęque alere suos foetus commodius possunt: ita tempus sibi conueniens habeant: sues cicures uterum ferunt menses quatuor: numerus partus plurimum ad uicenos: si tamen multos pepererint: educare omnes non queunt. senescentes eti am pariunt quidem simili modo: sed tardius coeunt: implentur uno coitu: sępius tamen super uentum patiuntur: ea de causa: quod post coitum humorem quam apriam nonnulli appellant emittunt: quod quidem commune omnibus incidit: sed alique una cum hoc semen etiam admissum eiiciunt. foetus qui in utero lęsus minutusque fuerit metachoerum dicitur: quasi po stumum uoces: quod in parte qualibet uuluę accidere potest. Cum scrofa peperit: primam mammam porco qui primus in lucem prodiit prębet: cauendum ne prima subatione ante aures flaccidas coitus fiat. frustra etenim fuerit. At si plena iam aui ditate ac desiderio libidinis turgido admissura: fiat unus ut modo dixi: initus satis sit. prodest apro coeunti ordeum appo nere pabulo: quod idem & scrofę foetae commodum est: sed elixum. Sunt e scrofis alię statim prolis foecundę laudabilis: alię increscentes melius generant. Suem oculo amisso breui extin gui magna ex parte nonnulli existimant. plurimis uita ad annos quindecim: aliquibus etiam prope ad uicenos. Ves & caprae terno aut quaterno coitu implentur: & si o a coitu hymber accessit ab ortum infert. pariunt maxima ex parte singulos: sed aliquando & binos & ternos & quaternos. ferunt quinque mensibus: tum oues: tum caprae. Vnde fit ut locis nonnullis quibus cęli clementia & pabuli copia est: bis pa riant. uita capris ad octonos cum plurimum annos: ouibus ad denos: sed magna ex parte ad pauciores. duces pecoris tamen uel ad quindenos protrahunt uitam: singulis ouilibus singuli duces coustituuntur: qui quotiens suo nomine a pastore uocantur antecedunt: quod ab ineunte ętate facere assuescunt oues. Aethiopice uel ad duodecim & tredecim annos uitam agunt. Caprę etiam ad decem & undecim. Coeunt tam oues quam caprae quamdiu uiuunt. Pariunt geminos: tum pabuli beneficio: tum si pater aut mater uim eam geminandi per naturam optineat. Mares autem aut foeminae generantur ui: tum aquarum: tum admissariorum.","prev":{"citation":"De animalibus 163","label":"163","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/163"},"next":{"citation":"De animalibus 165","label":"165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/165"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}