{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 170","citation":"Aristotle, De animalibus 170","ref":"170","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/170","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/170.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Equus igitur interposito tempore ut dictum est parit. Tasinus continue parere potest. fit etiam in equorum genere a ut alię omnino steriles sunt: alię concipiant quidem: sed ędere nequeant: cuius rei indicium aiunt: quod foetus circum renes alia quędam specie propemodum renum ita continet: ut rescissus: qua tuor renes habere uideatur. Cum equa peperit statim secundas deuorat: atque etiam quod pulli nascentis fronti adhęret: hippomanes di ctum: magnitudine minus carica parua: specie latiusculum: orbiculatum nigrum. hoc si quis praerupto odorem moueat: equa excitatur furitque agnito eo odore. Quapropter id a ueneficiis petitur: & percipitur mulierculis: si cum equa ex equo pregnante coierit asinus: foetus iam conceptus corrumpitur. Equorum ducem: ut boum nullum con stituunt. quoniam equorum natura non stabilis: sed mobilis procaxque est. Sinus tum mas: tum foemnina tricesimo mense coire incipit: eo a demque tpare dentes mittit priores: sencundos autem sexto mense atque etiam tertios quartosque eodem gnomones. hos quartos a diiudicanda ętate nuncupant. Sed iam uel annicula asina concepit: ut perfici proles ac adolescere posset. reiicit semen a coitu: nisi interpelletur: quamobrem statim post coitum uerberant insectanturque. parit duodecimo mense. singulatim magna ex parte procreat prolem: ea namque natura est ut unum pariat. Sed nonnunquim gemellos etiam ędit. Asinus quidem equi genituram corrumpit ut dictum est: sed equus asini minime: cum equa iam asini initu conceperit. Lac grauida habet mense decimo. A partu die septimo mari iungitur: eoque die iuncta maxime recipit initum: sed postmodum eti am patitur: solet haec nisi priusquam gnomonem amittat peperit: nunquam postea initum recipere parere uel in conspectu hominis uel in luce nolit: sed in tenebras ducitur cum parturit: si priusquam gnomonem dimisisset: peperit. parere tota sua ętate potest. uita asinis amplior annis triginta & foemina uiuacior mare est.","prev":{"citation":"De animalibus 169","label":"169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/169"},"next":{"citation":"De animalibus 171","label":"171","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/171"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}