{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 173","citation":"Aristotle, De animalibus 173","ref":"173","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/173","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/173.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Ceruę omnes scissa aure sunt qua nota uel alibi si loca mutarint dignoscuntur: Et quidem foetus iam inde a primo ortu in utero idem contrahit signum quaterna ubera foeminis ut uaccis. Cum mares impleuerint foeminas: separantur per se ipsi: & propter libidinis graueolentiam quisque solitarius scrobes fodit: foetent ut hirci: facies quoque eorum nigrescit aspergine ut hircorum. degunt ita quousque hymber ac cedat: Tum pascua repetunt: hęc ideo ceruo accidunt: quod salax animal suapte natura est: atque etiam quia pingui abundat. pinguescunt enim ęstate supramodum: quamobrem nec currere quidem possunt: sed secundo aut tertio cursu capiuntur ab iis qui pedibus insectantur. fugiunt etiam in aquas propter estum atque anheli tum. Caro eorum libidinis tempore uiciatur & foetet: perinde quasi hyrcorum. hyeme itaque extenuantur debilitanturque. Vere autem uigent maxime ad cursum cum fugiunt. requiem intercurrendum aliquam faciunt: consistentesque manent: dum qui insequitur ap propiquet: Tum fugam item arripiunt quod ideo facere uidentur: quia interiora laborant. intestinum enim tam tenue: imbe cilleque habent: ut etiam si leuiter percusseris: possit rumpi cute adhuc integra. Rsi coeunt ut dictum est non superuenientes: sed humi u strati fert uterum ursa dies triginta. Parit tum unum: tum etiam duos. Sed cum plurimum quinque. foetum minimum pro sui corporis magnitudine ędit. quippe quae minorem catto: maiorem mure parere soleat: nudum item & cęcu & cruribus propemodum membrisque aliis plurimis indiscretu & rudem. coit mense februario. parit eo tempore quo latet. pinguescit per id tempus tam mas quam foemnina uehementer: cum prolem enutrierit: exit a mense iam ueris tertio. Ystrix etiam latet: totidemque diebus fert utero: & reliqua facit perinde ut ursa: grauidam capi ursam difficile est. Eone auersum coire: urinamque retro reddere dictum iam est. coit & parit non omni tpare: singulis tamen annis uere parit: & magna ex parte geminos: Sed cum plurimos sex catulos: nonuqui etiam unum quod de leęna fertur: uuluam cum partu emittere: de lira fabula est.","prev":{"citation":"De animalibus 172","label":"172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/172"},"next":{"citation":"De animalibus 174","label":"174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/174"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}