{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 178","citation":"Aristotle, De animalibus 178","ref":"178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/178.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"euenit sane ut corpora inmodice crescant: cum puellę excrementis redundant, futuris enim adhuc & nondum profluentibus menstruis: quo plus con tinetur humoris: eo magis efferri sursumque impelli necesse est: donec infra erumpatur. Itaque quod interim incrementum man mę acceperint: seruant postea: maribus etiam mammę conspectiores & foeminariores: tum iunioribus: tum senioribus effi ciuntur: qui humidiores leuiores nec uenulenti sunt: eorumque ipsorum iis magis qui fusci qui qui candidi sint. Semen profecto infoecundum usque ad ter septimum annum est. Mox prolificum quidem est: sed exigua imperfectaque generant. Iuniores & mares & foeminę ut in cęterorum quoque animalium genere plurimis euenit. concipiunt quidem facilius natu minores: sed laborant in puerperio uehementius. corpore etiam minus magna ex parte perficiuntur: & senescunt celerius mares salaces: & mulieres quę frequentius pariant. Nam ne incrementum qui dem post tertium partum effici posse uidetur: sedantur autem temperanturque melius quae in rei uenereę usum luxuriant: cum partum multotiens exercuerint. Sed post annum ter septi mum mulieribus quidem opportune iam procreatio est: Sed uiris item accedere aliquid potest ad prolem perfectiorem. Semina infoecunda sunt quae tenuia: foecunda quae grandinis speciem referunt: eademque potius marem foetificant. contra tenuia nec globulenta foeminam gignunt. Entum etiam maris ea ętate pilis integitur. profluuium m autem mensium decrescente luna contingit: quamobrem nonnulli canillo sexum foemineum lunę tribuunt. Quoniam simul ut illa decrescat & mulier purgetur: moxque repleantur ambę: eueniat. paucis mestrua singulis mensibus mouentur: sed uno inter misso plurimis facilius agitur: cum iis quibus breui tpere hoc est biduo aut triduo profluunt: sed quibus longum protrahitur difficilius.","prev":{"citation":"De animalibus 177","label":"LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/177"},"next":{"citation":"De animalibus 179","label":"LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/179"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}