{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 179","citation":"Aristotle, De animalibus 179","ref":"179","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/179","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/179.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"laborant enim id temporis. aliis nanque uniuersim hęc purgatio fit: aliis paulatim: At tamen omnibus corpus grauatur: quam diu effluat humor. Multis etiam cum mestrua citantur: & eruptioni propinqua sunt: strangulationes uuluarum sequuntur: & crepitus: donec erumpant. Conceptus mulieribus a profluuio mestruorum sua natura contingit: & quae his carent: steri les magna ex parte exigunt. uerum fieri potest: ut aliquę etiam sine eorum profluuio concipiant: uidelicet quibus tantum humoris colligitur: quantum iis quę purgantur restare solet: quiqui non tanta copia: ut & foras possint profluere. nonnullae etiam dum profluunt menses concipiunt: postea concipere nequeunt: quibus uulua statim a purgatione comprimitur. Sunt quibus pregnantibus etiam mestrua usque in postremum gerendi tempus eueniant: quibus accidit ut parua pariant: & proles aut minus uitalis: aut infirma procreetur. Multis etiam desiderio coitus: quo uel iuuenilis ętatis ratione: uel quia longo tempore abstinerint tenentur: descendunt uteri: & mestrua sępe ter in mense citantur: donec concipiant: quo facto ascendunt: & suo situ con stituuntur: nonunquim & si cętera bene se habet uterus: humidus tamen est. respuit semen genitale: si humidius sit. Omnium autem animalium (ut ante dixi) mulieribus inter foeminas plurima hęc purgatio euenit. nam iis quę non pariunt animal: nihil tale mouetur. propterea quod hoc materię superuacuum uertitur in corporis alimentum. Sunt enim nonnulla maribus suis maiora atque etiam aliis in corticem: aliis in squamam: aliis in frequen tiam pennarum absumitur. Terrestribus quoque animal pari entibus: in pilos & corpulentiam transit. homo enim leuior cę teris est: atque etiam in urinam diuertitur. plurima enim ex cęteris largius mingunt: & crassius. At mulieribus uice eorum quae dixi omnium: quantum superuacuum sit: in purgationem men sium uertitur: quod in maribus quoque simili fieri modo perci pimus: seminis genitalis ratione. plurimum enim omnium animalium emittit: comparatione dico magnitudinis suę: & uero inter ipsos mares qui humidiores natura sunt: nec ualde carnosi plus reddunt: atque etiam plus candidiores quam fusci: nec secus in mulieribus fit. corpulentis enim multum menstrui excrementi in corporis alimentum transit: & in usu quoque rei uenereę candidiores sua natura: plusquam fusce euaporant.","prev":{"citation":"De animalibus 178","label":"LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/178"},"next":{"citation":"De animalibus 180","label":"LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/180"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}