{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 180","citation":"Aristotle, De animalibus 180","ref":"180","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/180","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/180.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"pręparatur hoc amplius usu ciborum humidorum & acrium. Indicium mulierem iam concepisse: cum statim a coitu locus siccescit. fit certe ut si oris: quo concipitur labra sunt lęuia: inepta sunt ad conceptum. labitur enim: & effluit semen. nec uero si crassa sunt: commode usum pręstant: sed si ad digiti tactum asperiuscula: & hęrentia sint: atque etiam si tenuiora: ita commode ad conceptionem habent. Talis igitur pręparandus est uterus: qui concipiat: quod si facere ne concipiat placet: contra agendum est. Nam si labra sint lęuiora concipere nequeat. Quam obrem nonnullę ut semen incidat: ante uuluam ex oleo iumiperino: aut ex cerusa thureue excipientes: oleo illinunt. sed si in septimum diem intus permanserit: conceptum iam esse certum est: nam quę effluxiones uocantur: intra tot numero dies fieri solent. purgationes autem accedunt plurimis: cum conceperint ad tempus quoddam: scilicet triginta dierum: maxime si concepta foemina est: quadraginta si mas. A partu etiam purgationes eodem dierum numeto consequi uolunt: quanquam non eque ita diligenter eueniunt. At uero post conceptum & dies quas modo dixi: non item secun dum naturam inferius agitur: sed in ubera transitur: & lac effi citur. Cuius nota inter initia exiguo quodam: & araneę prope modum specie apparet in mammis: cum iam conceperint: sentiunt precipue suis ilibus. hęc enim nonnullis statim pleniora effici untur. quod iis quę graciliores sunt: euidentius accidit. Inguina etiam sentiunt: & conceptui argumento esse possunt. Mares foetus magna ex parte circa quadragesimum diem: dextro potius latere mouentur: foeminę sinistro: circiter nonagesimum. Nihil tamen certi in his affirmari licet. multis enim ferentibus foemninam: motus agitur in sinistro: et contra in dextro gerentibus marem. Sed enim hęc & reliqua huiuscemodi ut differunt: eo quo magna ex parte & magis minusue accidit: sic accipimus. Finditur etiam foetus hoc eodem tempore: Cum ante caruncula in formis constaret. effluxiones uocantur quę intra septimum diem corruptiones in cidunt. Abortiones autem quę intra quadragesimum. Et quidem plurimi foetus intra tot numero dies deprauantur. Mas qui quadragesimo die exierit: si in quoduis aliud mittatur diffunditur atque aboletur.","prev":{"citation":"De animalibus 179","label":"LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/179"},"next":{"citation":"De animalibus 181","label":"LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/181"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}