{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 182","citation":"Aristotle, De animalibus 182","ref":"182","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/182","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/182.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Parturire interdum mulieres uidentur: cum tamen tempus non sit: sed quoniam foetus inuertit suum caput: Ideo initium hoc esse parturiendi uidetur. Sed cum cętera animalia omnia singulari ac simplici modo partum suum perficiant (Vnum enim pariendi tempus statum omnibus est) homini uni multiplex datum est: Nam & septimo mense: & octauo: & nono parere potest: & quod plurimum decimo: nonnullę etiam undecimum tangunt. foetus qui maturius quam septimo mense prodeat: nullo pacto uitalis est. qui septimo uitalis quidem hic primus exit: sed magna ex parte infirmior. Quamobrem cunabulis ex lana eum obuoluunt: & fasciis alligant. Meatus etiam nonnulli infissi ut aurium aut narium: sępe numero generantur: sed accrescenti articulantur infanti: & demum suam formam recipiunt. & plerique de his quoque septimo natis uiuere atque adolescere possunt. Qui autem mense octauo nascuntur: uiuere ac adolescere in terra ęgypto possunt: & quibusdam aliis locis: ubi mulieres fertiliores sunt. multosque simul facile & ferunt & pariunt etiam si monstrosi sint: sed locis grecię multi inter eunt: nec nisi perpauci seruantur. unde fit ut si quis seruetur: non octauo mense natus existimetur. Sed mulierem sui conceptus initium latuisse. infestantur maxime mulieres mense quarto: octauoque: & si uel quarto uel octauo foetus perierit: ipse quoque magna ex parte intereunt. itaque fit ne solum mense octauo nati non uiuant: sed etiam ipsis emortuis periculum quę pariunt subeant. Simili modo & qui diuturniores quam undecino mense nasci uidentur: latere putantur. latet enim mulieres conceptus initium: si cum ante inflatus fuerit uterus: ut sępe accidit: post coierint: atque conceperint. hoc.n.principium esse sui conceptus existimant: quod simile indicium attulit. Ita multiplex perficiendi tempus pariendique diuersum homini datum est. Et cum alia singulos pariant: alia plures: genus humanum in ancipiti est. Nam quod plurimum & locis plurimis agitur: mulieres singulos singulę pariunt. Sed sępe & locis plerisque geminos etiam: ut in terra quoque ęgypto fieri certum est. pariunt etiam tres: & quatuor.","prev":{"citation":"De animalibus 181","label":"LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/181"},"next":{"citation":"De animalibus 183","label":"LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/183"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}