{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 184","citation":"Aristotle, De animalibus 184","ref":"184","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/184","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/184.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Ares plurimi ad sexagesimum generant: quem si excesserint: m ad septuagesimum usque procedunt. Et iam quidam anno septua ginta nati genuerunt. Euenit sane multis & mulieribus & uiris ut qui coniuncti inter se nequeant procreare: ubi dissociati se iunxere cum aliis queant: quod idem in maris quoque aut foeinę procreatione nimirum euenire certum est. plerunque enim: tum mulieres: tum uiri: quandiu cum eisdem iunguntur: foeminam tantum marenue procreant. Se iuncti autem contra. ętatis etiam ratione immutantur: ut iuuenes inter se foemninas generent: seniores facti mares: aut contra. Ratio quoque ge nerandi: omnino discrimen hoc idem recipit: ut iuuenes nihil procreent seniores iam incipiant generare. Aut contra: ut qui ante possent: post nihil possint foetificare. Sunt etiam aliquę mulieres quae uix concipiant: sed si conceperint: perficiant atque ędant: Alię contra: facile quidem concipiunt: sed seruare non possunt. Sunt & uiri qui non nisi foeninam procreent: Et mulieres quę non nisi marem. & contra: ut de hercule fabulantur: qui inter duos & septuaginta liberos foeminam unam tantummodo genuit. quę concipere nequeant: si uel cura adhibita: aut aliquo casu conceperint: foeminam magna ex parte pariunt potius qui marem. Multis etiam uiris euenit: ut cum antea possent generare: post nequeant: deinde rursus facultatem recipiant generandi. gignutur lęsi quoque ex lęsis: uerbi cam claudi ex claudis: & cęci ex cęcis. denique similes sępenumero in re quę pręter naturam comitetur: & signa habentes sibi cognata hęreditaria: ut uerucas: ut neuos: aut cicatrices: aut quid aliud generis eiusdem. Iam tale quid uel tertia prole post: regeneratum est: ut cum quidam suo in brachio puncti notam haberet. filius non id retulit: sed nepos ea corporis parte nigricien quandam habens confusam prodiit: sed raro hęc eueniunt. Integri autem ex mancis ne gignantur: nulla res obstat: & sępissime ita agitur. similes etiam aliqui parentibus: aut auis suisque maioribus generantur. Aliqui similitudinis nihil referunt.","prev":{"citation":"De animalibus 183","label":"LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/183"},"next":{"citation":"De animalibus 185","label":"LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/185"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}