{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 186","citation":"Aristotle, De animalibus 186","ref":"186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/186.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Ita fit ut omnibus partus secundum naturam in caput: contra naturam in pedes: aut inflexo circunactoque corpore agatur. quadrupedes uel excrementum iam inde habent: & alui & uesicę: alterum in postremo intestini: alterum in ipsa uesica. Quibus in uulua acetabula sunt: foetu ac crescente: acetabula ipsa subinde minuuntur. postremo abolentur omnia. umbilicus autem uelut putamen est circa uenas: quarum origo ab utero est: aut acetabulis si habentur: aut uenę commissa est. Sunt foetui maiori ut boui quatuor uenę: minori duę: minimo una: ut auibus. partinent duę ad foetum per iecur: qua portas appellant ortę a uena maiori. reliquę duę ab ahorta: qua finditur: & duę de una efficiuntur. Vtrunque uenarum par membranulę ambiunt: & membra nulas ipsas ambit: uelut putamen umbilicus. Collabuntur subinde uenę: & quo foetus amplius creuerit: eo adductus ipse con trahuntur. Foetus autem grandescens caua uteri subit: ubi palpitans iam sentitur & circa: genitale parentis interdum uoluitur. Vm mulieres parturiunt: dolores multas quidem in partes incunc bunt: Sed plurimis ad alterutrum foemur: Cęterum quibus aluum tormina uehementer exercent: ocissime pariunt. Quę lumbos dolent: uix pariunt. Quę imum uentrem expeditius: si mas nascitur: profluit sa nies diluta pallidiuscula: sed si foemnina cruenta: uerum ea quoque praehumida est. sed fieri quoque potest nonnullis: ut eorum neutrum accidat. Ateris animalibus partus non laboriosi eueniunt. minus enim cum parturiunt infestari uidentur. At mulieribus dolores uehementissimi incidunt: & praecipue stabilibus & sellulariis: & quibus non bona latera sunt: neque facultas retinendi spiritus sup petit: difficilius etiam ędunt: si interea dum per uim retinent: coactę eru perint respirationem. primum aqua illa subter cutem fusa: per foetus motionem: ruptis membranis effluit: deinde foetus inuerso utero tii 11 & secundis interna euoluentibus: foras uenit in lucem. Am uero & obstetricis officium pars ingenii perspicacisque intelligentię est: non solum enim difficultati partus oppor tune expediteque succurendum est: Sed etam contra ea quę accidant proti nus agendum ingeniose: & in secando deligandoque umbilico infantis prudentia requiritur: & paritia: nam si simul secundę quoque exciderint: uellere umbilicus cum secundis alligatur: superiusque pręciditur: qua autem deligatum est: coherescit: & pars continua decidit: si copula amentumque dissoluatur: foetus sanguine effuso emoritur.","prev":{"citation":"De animalibus 185","label":"LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/185"},"next":{"citation":"De animalibus 187","label":"LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/187"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}