{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 196","citation":"Aristotle, De animalibus 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/196.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Ad hęc florus cui magnitudo quanta fringillę: & monti fringilla quę fringillę similis: & magnitudine proxima est: sed collo ceruleo & in montibus degit: Vnde nomen accepit tum etiam regulus: & frugilega. hęc & reliqua id genus uermiculis partim ex toto: partim magna ex parte aluntur. Spinam appetunt illa: spinus siue ligurinus: carduelus. Item quę auri uittis appellatur: hęc enim omnia uictitant in spinis. Vermen autem et quoduis aliud animale aspernantur. dormiunt hęc & pascuntur eodem in loco. Alia culicibus gaudent: nec alio magis quam uenatu culicum uiuunt: ut pipo: tum maior: tum minor: utranque picum martium uocant: similes inter se sunt: uocemque similem emittut: sed maiorem qui maior est. Pascuntur ad maceriem aduolantes. Item galgulus cui magnitudo quanta turturi fere est: color luteus: lignipeta hic admodum est: magnaque ex parte macerie pascitur: uocem emittit magnam: incola maxime peloponesi auis hęc est: tum uero enumerandus inter hęc est culicilega dictus: magnitudine parua: quanta spinus, colore cinereus distinctus maculis: uoce parua: qui & ipse lignipeta est. Alia frugibus uiuunt: ut palumbes: columbus uiuago: turtur. uisuntur semper columbi atque palumbes: sed turtur ęstate tantum: hyeme se condit: latitat enim suo tpere. Viuago autumno potissimum & con spicitur: & capitur: cui magnitudo maior quam columbo: minor quam palumbi est. Modus maxime capiendi eam dum se in aquam bibendo propendit. ueniunt ad nostra loca cum iam fecerint prolem. cętera uero omnia ęstate accedunt: nidulanturque apud nos: & carne magna ex parte suos enutriunt pullos: excepto columbaceo genere. Mnium fere auium aliae uictum a terra petunt: aliae a o fluuio: alię a lacu: alię a mari. sed palmipedes in ipsa aqua partem maximam tparis uersantur: & alique ingurgitantes se querunt quod comedant. fidipedes circa aquam. earumque nonnullę terra contentis alti libus uescuntur: quę scilicet carnem non tangunt. Petit lacus & fluuios ardeola & albardeola: quae magnitudine minor est: rostro lato: porrectoque. Item ciconia: & gauia: cui color cinereus. Ad haec iunco cinclus: Albicula: tringa: quae inter minora haec maiuscula est. Turdo enim ęquiparat: omnibus his cauda motitat.","prev":{"citation":"De animalibus 195","label":"LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/195"},"next":{"citation":"De animalibus 197","label":"LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/197"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}