{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 204","citation":"Aristotle, De animalibus 204","ref":"204","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/204","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/204.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Mone dulę magna ex parte non subeunt pontum: sed in propontide trahunt ęstatem: & pariunt: hyemen in egeo. Sed thunni: limarię: hamię: sub eunt pontum uere: ęstatemque ibi traducunt: & reliqui fere plurimi fusanei & gregatilis generis: eodem transeunt. est sane plurima piscium pars gregatilis: nec ullus grex caret duce. petunt autem pontum pastus gratia: qui uberior & commodior ibi: propter aquarum dulcium admixtionem suppeditatur. Beluę quoque magnę pauciores ibidem sunt. nam excepto delphino: & phocena: quam tirsionem interpretor: nihil in ponto maleficum est. nec delphinus hic magnus est: quanquam extra ubi aliquantum processeris: magni habeantur. Tum itaque uictus: tum etiam partus gratia pontum subeunt. Sunt enim ibi loca ad partionem aptiora: & humor dulcior ac potulentior: foetum melius educat. Sed cum peprerint: & proles iam adoleuerit: exeunt post uirgilias statim: & si hyemps austrina sit tardius: si aquilonia citius: propter secundi flatus commoditatem: prolesque adhuc parua apud byzantium capitur: utpote cum longior mora in ponto non fuerit. Sed de cęteris & cum adeunt: & cum exeant constat. Arda autem una: cum adit uidetur & capitur: Sed exiens nusquam s uisa adhuc est: quod si qua apud bizantium aliquando capiatur: piscatores sua retia lustrant propter exitus insolentiam. cu ius rei causa est: quod sole ipsę subeut istrum amnem: Vnde fisso flumine per abditum terrę meatum: defluunt in adriam sinum: argumento est: quod ibi contra euenit quam in ponto. exeuntes enim semper capiuntur: subeuntes nunqui. Hunni dextrorsum terram contingentes subeunt: sed remat neant contra. lęuum enim in latus se admouent: quod propterea","prev":{"citation":"De animalibus 203","label":"LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/203"},"next":{"citation":"De animalibus 204-2","label":"204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/204-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/204-2"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}