{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 209","citation":"Aristotle, De animalibus 209","ref":"209","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/209","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/209.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Quippe cum auium talis natura sit: ut ne bibere quidem largius possint sine detrimento: Aduncę igitur aues ut dictum est: uiuunt pro pe dixerim sine ullo potu: quod hesiodus nesciuit. facit enim in, narratione obsessionis nini aquilam augurii pręsidem bibentem. Cęterę aues bibunt quidem: sed parum: nec aliud ullum potioni indul get: quod pulmonem fungosum habeat: aut pariat ouu. Cum aues ęgrotant: plumę indicium proferunt. turbantur enim nec posituram eandem seruant quam habent: cum recte ualent. Iscium genus maxima ex parte annis pluuiis bene (ut dictum est) buiuit. ita enim non modo plus cibi nanciscitur: Verum etiam omnino pluuio humore iuuatur: ut ea quę terra gignuntur. olera enim quamuis rigentur: tamen non tantum proficiunt quantum hymbre: quod inde harundinibus etiam lacu prognatis euenit. nihil enim fere accrescunt: nisi aquę pluuię incedant. Indicium uel inde accipi potest: quod pisces plurimi petant pontum: ut in eo tradu cant ęstatem. facit enim copia amnium loci illius ut mare sit dulcius: & cibus largior habeatur: quem iidem fluuii deferant. Subeunt etiam fluuios genera piscium complura: & pręstant in fluentis & lacubus: ut hamia: mugilis. Gobiones etiam pinguescunt in fluuiis. denique loca praedita lacus commoditate pisces possident optimos. ex pluuiis autem ipsis ęstiui hymbres commodiores sunt parti maximę piscium: & precipue cum uer & ęstas & autumnus hymbribus abundarint. hyems contra serenior fuerit: ad summam prope dixerim: cum bene hominibus annus cedit: tunc & piscibus foeliciter degere contingit. locis autem frigidis parum uigent. Maxime infestantur algore: qui lapidem in capite habent ut chromis: lupus: pager: umbra. facit enim lapidis rigor ut per algorem gelent: et excidant. Sed cum plurimis piscium generibus hymbres conducant: mugili tamen & capitoni: & ei qui à nonnullis murinus uocatur: nocent. fit enim ut pluuiis multi ex his de facili excęcentur: si mo dum aqua excesserit.","prev":{"citation":"De animalibus 208","label":"208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/208"},"next":{"citation":"De animalibus 210","label":"210","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/210"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}