{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 225","citation":"Aristotle, De animalibus 225","ref":"225","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/225","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/225.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"Cum res exigit: captus iam ceruus est hederam suis enatam cornibus gerens uiridem: quae cornu ad huc tenello forte inserta: quasi ligno uiridi coaluerit: cerui morsi uel a phalangio: uel a quouis generis eiusdem cancros ędunt: quod idem homini etiam prodesse putatur: sed non caret fastidio. Ceruę statim a partu exędunt in uolucrum: ut dictum est: nec fieri potest: ut id accipi as. prius enim qui in terram demittant: ipse arripiunt: uis in eo medica esse creditur. Cerui sibilo & cantu uenantium capiuntur. mulcentur enim alliciunturque ea uoluptate: itaque alter uęnantium cantat palam: aut sibillat: alter clam ferit a tergo: ubi socius tempus iam esse significarit sed si ceruus erectas auriculas teneat: acerrime sentit: nec latere insidię possunt: sin demissas: facile interimitur. Rsę cum fugiunt: suos catulos propellunt: susceptosque portant: u cum ab insectante iam occupantur: arbores scandunt. Solent ursi Arum herbam commedere: cum e latibulo egrediuntur ut dictum est. ligna etiam manducant: quasi dentiant. Sed ex cęteris quoque quadrupedibus multę prudenter sibi opitulari uidentur: Nam & in creta insula capras siluestres sagitta transfixas dictamum herbam quęrere aiunt. hoc enim spicula ex corpere eiici. Canes etiam ęgrescentes herba quadam comesa uomitant. Panthera cum uenenum pardalianches dictum ab ango re ęderit: quo leones etiam intereunt: stercus hominis quęrit: eo enim ipso iuuatur: quocirca uenatores stercus ibi propinquum suspendunt ex arbore aliqua: ne procul belua abeat: petens suum medicamentum: itaque insiliens ibidem. Et spe capiendi perseuerans in se efferenda: emoritur. Eandem sese abscondentem uenari ferunt: propterea quod suo odore beluas delectari intelligat. propius enim ita accedunt: quas corripiat Ichneumo ęgypti ubi aspidem anguem suum hostem aspexerit: non prius aggreditur quam socios uocet: & limo obducto contra ictus morsusque sese loricet. Modus armandi ut primum madefaciat corpus: & in terra se uolutet. Crocodilis hiantibus Throchili aues inuolantes depurgant dentes: quo munere & ipsi alum tur: & crocodilus sentiens secum commode agi: nihil nocet: sed cum egredi auem uult: ceruices mouet: ne comprimat. Testudo cum uipe ram ęderit: mox cunilam ędit: quod cum ita sępius factum animaduertisset quidam: ut gustata cunila uiperam testudo repeteret: herbam euul sit: quo facto testudo interiit. mustela quotiens dimicatura cum cum serpente est: rutam comedit. odor etenim eius herbę infestus serpentibus est. draco cum per usum pomorum nausea infestatur: succum siluestris lactucę exorbet: quod ita facere uisus sępius est. Canes cum lumbricis infestantur: herbam tritici comedunt. Ciconię cęteręque aues cum uulnus per pugnam acceperint: cunilam plagę apponunt.","prev":{"citation":"De animalibus 224","label":"LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/224"},"next":{"citation":"De animalibus 226","label":"LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/226"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}